Löydetty 10534 Tulokset: Ad
ite ergo ad exitus viarum, et quoscumque inveneritis, vocate ad nuptias”. (Evangelium secundum Matthaeum 22, 9)
In illo die accesserunt ad eum sadducaei, qui dicunt non esse resurrectionem, et interrogaverunt eum (Evangelium secundum Matthaeum 22, 23)
similiter secundus et tertius usque ad septimum. (Evangelium secundum Matthaeum 22, 26)
Pharisaei autem audientes quod silentium imposuisset sadducaeis, convenerunt in unum. (Evangelium secundum Matthaeum 22, 34)
Tunc Iesus locutus est ad turbas et ad discipulos suos (Evangelium secundum Matthaeum 23, 1)
Ideo ecce ego mitto ad vos prophetas et sapientes et scribas; ex illis occidetis et crucifigetis et ex eis flagellabitis in synagogis vestris et persequemini de civitate in civitatem, (Evangelium secundum Matthaeum 23, 34)
ut veniat super vos omnis sanguis iustus, qui effusus est super terram a sanguine Abel iusti usque ad sanguinem Zachariae filii Barachiae, quem occidistis inter templum et altare. (Evangelium secundum Matthaeum 23, 35)
Ierusalem, Ierusalem, quae occidis prophetas et lapidas eos, qui ad te missi sunt, quotiens volui congregare filios tuos, quemadmodum gallina congregat pullos suos sub alas, et noluistis! (Evangelium secundum Matthaeum 23, 37)
Sedente autem eo super montem Oliveti, accesserunt ad eum discipuli secreto dicentes: “Dic nobis: Quando haec erunt, et quod signum adventus tui et consummationis saeculi?”. (Evangelium secundum Matthaeum 24, 3)
Tunc tradent vos in tribulationem et occident vos, et eritis odio omnibus gentibus propter nomen meum. (Evangelium secundum Matthaeum 24, 9)
Et tunc scandalizabuntur multi et invicem tradent et odio habebunt invicem; (Evangelium secundum Matthaeum 24, 10)
tunc qui in Iudaea sunt, fugiant ad montes; (Evangelium secundum Matthaeum 24, 16)