Löydetty 10534 Tulokset: Ad
quae lustrant per circuitum, quocumque eas voluntas gubernantis duxerit, ad omne, quod praeceperit illis super faciem orbis terrarum, (Liber Iob 37, 12)
ut ducas unumquodque ad terminos suos et intellegas semitas domus eius? (Liber Iob 38, 20)
Numquid coniungere valebis nexus stellarum Pleiadum aut funiculum Arcturi poteris solvere? (Liber Iob 38, 31)
Numquid mittes fulgura, et ibunt et dicent tibi: “Adsumus!”? (Liber Iob 38, 35)
Quis praeparat corvo escam suam, quando pulli eius clamant ad Deum vagantes, eo quod non habeant cibos? (Liber Iob 38, 41)
Incurvantur ad fetum et pariunt et fetus suos emittunt. (Liber Iob 39, 3)
Impinguantur filii earum et adolescunt in campo, egrediuntur et non revertuntur ad eas. (Liber Iob 39, 4)
Numquid volet taurus ferus servire tibi aut morabitur ad praesepe tuum? (Liber Iob 39, 9)
Numquid alligabis taurum ferum ad arandum loro tuo, aut confringet glebas vallium post te? (Liber Iob 39, 10)
Duratur ad filios suos quasi non sint sui; frustra laborans nullo timore anxiatur. (Liber Iob 39, 16)
Contemnit pavorem nec territur neque cedit gladio. (Liber Iob 39, 22)
Numquid per sapientiam tuam plumescit accipiter, expandens alas suas ad austrum? (Liber Iob 39, 26)