Löydetty 10534 Tulokset: Ad
cum induceret ad se clamorem egeni et audiret vocem pauperum. (Liber Iob 34, 28)
Dum videam, tu doce me; si iniquitatem operatus sum, ultra non addam”. (Liber Iob 34, 32)
Utique, probetur Iob usque ad finem de responsionibus hominum iniquitatis. (Liber Iob 34, 36)
Quia addit super peccata sua delictum, inter nos plaudit manibus et multiplicat sermones suos contra Deum”. (Liber Iob 34, 37)
Dixisti enim: “Quid ad te? Vel quid tibi proderit, si ego peccavero?”. (Liber Iob 35, 3)
Homini, qui similis tui est, nocebit impietas tua, et filium hominis adiuvabit iustitia tua. (Liber Iob 35, 8)
Addens quoque Eliu haec locutus est: (Liber Iob 36, 1)
“Sustine me paululum, et indicabo tibi: adhuc enim habeo quod pro Deo loquar. (Liber Iob 36, 2)
Vere enim absque mendacio sermones mei, et perfectus scientia adest tecum. (Liber Iob 36, 4)
Morietur in iuventute anima eorum, et vita eorum in adulescentia. (Liber Iob 36, 14)
Cave, ne declines ad iniquitatem; propter hoc enim expertus es miseriam. (Liber Iob 36, 21)
Qui aufert stillas pluviae et effundit imbres ad instar fluminis, (Liber Iob 36, 27)