Liber Proverbiorum, 17
1. melior est buccella sicca cum gaudio quam domus plena victimis cum jurgio
2. servus sapiens dominabitur filiis stultis et inter fratres hereditatem dividet
3. sicut igne probatur argentum et aurum camino ita corda probat Dominus
4. malus obœdit linguæ iniquæ et fallax obtemperat labiis mendacibus
5. qui despicit pauperem exprobrat factori ejus et qui in ruina lætatur alterius non erit inpunitus
6. corona senum filii filiorum et gloria filiorum patres sui
7. non decent stultum verba conposita nec principem labium mentiens
8. gemma gratissima expectatio præstolantis quocumque se verterit prudenter intellegit
9. qui celat delictum quærit amicitias qui altero sermone repetit separat fœderatos
10. plus proficit correptio apud prudentem quam centum plagæ apud stultum
11. semper jurgia quærit malus angelus autem crudelis mittetur contra eum
12. expedit magis ursæ occurrere raptis fetibus quam fatuo confidenti sibi in stultitia sua
13. qui reddit mala pro bonis non recedet malum de domo ejus
14. qui dimittit aquam caput est jurgiorum et antequam patiatur contumeliam judicium deserit
15. et qui justificat impium et qui condemnat justum abominabilis est uterque apud Dominum
16. quid prodest habere divitias stultum cum sapientiam emere non possit
17. omni tempore diligit qui amicus est et frater in angustiis conprobatur
18. homo stultus plaudet manibus cum spoponderit pro amico suo
19. qui meditatur discordiam diligit rixas et qui exaltat ostium quærit ruinam
20. qui perversi cordis est non inveniet bonum et qui vertit linguam incidet in malum
21. natus est stultus in ignominiam suam sed nec pater in fatuo lætabitur
22. animus gaudens ætatem floridam facit spiritus tristis exsiccat ossa
23. munera de sinu impius accipit ut pervertat semitas judicii
24. in facie prudentis lucet sapientia oculi stultorum in finibus terræ
25. ira patris filius stultus et dolor matris quæ genuit eum
26. non est bonum damnum inferre justo nec percutere principem qui recta judicat
27. qui moderatur sermones suos doctus et prudens est et pretiosi spiritus vir eruditus
28. stultus quoque si tacuerit sapiens putabitur et si conpresserit labia sua intellegens