Liber Numeri, 2
1. locutusque est Dominus ad Mosen et Aaron dicens
2. singuli per turmas signa atque vexilla et domos cognationum suarum castrametabuntur filiorum Israël per gyrum tabernaculi fœderis
3. ad orientem Judas figet tentoria per turmas exercitus sui eritque princeps filiorum ejus Naasson filius Aminadab
4. et omnis de stirpe ejus summa pugnantium septuaginta quattuor milia sescentorum
5. juxta eum castrametati sunt de tribu Isachar quorum princeps fuit Nathanaël filius Suar
6. et omnis numerus pugnatorum ejus quinquaginta quattuor milia quadringenti
7. in tribu Zabulon princeps fuit Heliab filius Helon
8. omnis de stirpe ejus exercitus pugnatorum quinquaginta septem milia quadringenti
9. universi qui in castris Judæ adnumerati sunt fuerunt centum octoginta sex milia quadringenti et per turmas suas primi egredientur
10. in castris filiorum Ruben ad meridianam plagam erit princeps Elisur filius Sedeur
11. et cunctus exercitus pugnatorum ejus qui numerati sunt quadraginta sex milia quingenti
12. juxta eum castrametati sunt de tribu Symeon quorum princeps fuit Salamihel filius Surisaddai
13. et cunctus exercitus pugnatorum ejus qui numerati sunt quinquaginta novem milia trecenti
14. in tribu Gad princeps fuit Heliasaph filius Duhel
15. et cunctus exercitus pugnatorum ejus qui numerati sunt quadraginta quinque milia sescenti quinquaginta
16. omnes qui recensiti sunt in castris Ruben centum quinquaginta milia et mille quadringenti quinquaginta per turmas suas in secundo loco proficiscentur
17. levabitur autem tabernaculum testimonii per officia Levitarum et turmas eorum quomodo erigetur ita et deponetur singuli per loca et ordines suos proficiscentur
18. ad occidentalem plagam erunt castra filiorum Ephraim quorum princeps fuit Helisama filius Ammiud
19. cunctus exercitus pugnatorum ejus qui numerati sunt quadraginta milia quingenti
20. et cum eis tribus filiorum Manasse quorum princeps fuit Gamalihel filius Phadassur
21. cunctus exercitus pugnatorum ejus qui numerati sunt triginta duo milia ducenti
22. in tribu filiorum Beniamin princeps fuit Abidan filius Gedeonis
23. et cunctus exercitus pugnatorum ejus qui recensiti sunt triginta quinque milia quadringenti
24. omnes qui numerati sunt in castris Ephraim centum octo milia centum per turmas suas tertii proficiscentur
25. ad aquilonis partem castrametati sunt filii Dan quorum princeps fuit Ahiezer filius Amisaddai
26. cunctus exercitus pugnatorum ejus qui numerati sunt sexaginta duo milia septingenti
27. juxta eum fixere tentoria de tribu Aser quorum princeps fuit Phegihel filius Ochran
28. cunctus exercitus pugnatorum ejus qui numerati sunt quadraginta milia et mille quingenti
29. de tribu filiorum Nepthalim princeps fuit Ahira filius Henan
30. cunctus exercitus pugnatorum ejus quinquaginta tria milia quadringenti
31. omnes qui numerati sunt in castris Dan fuerunt centum quinquaginta septem milia sescenti et novissimi proficiscentur
32. hic numerus filiorum Israël per domos cognationum suarum et turmas divisi exercitus sescenta tria milia quingenti quinquaginta
33. Levitæ autem non sunt numerati inter filios Israël sic enim præcepit Dominus Mosi
34. feceruntque filii Israël juxta omnia quæ mandaverat Dominus castrametati sunt per turmas suas et profecti per familias ac domos patrum suorum