Liber Leviticus, 18
1. locutusque est Dominus ad Mosen dicens
2. loquere filiis Israël et dices ad eos ego Dominus Deus vester
3. juxta consuetudinem terræ Ægypti in qua habitastis non facietis et juxta morem regionis Chanaan ad quam ego introducturus sum vos non agetis nec in legitimis eorum ambulabitis
4. facietis judicia mea et præcepta servabitis et ambulabitis in eis ego Dominus Deus vester
5. custodite leges meas atque judicia quæ faciens homo vivet in eis ego Dominus
6. omnis homo ad proximam sanguinis sui non accedet ut revelet turpitudinem ejus ego Dominus
7. turpitudinem patris et turpitudinem matris tuæ non discoperies mater tua est non revelabis turpitudinem ejus
8. turpitudinem uxoris patris tui non discoperies turpitudo enim patris tui est
9. turpitudinem sororis tuæ ex patre sive ex matre quæ domi vel foris genita est non revelabis
10. turpitudinem filiæ filii tui vel neptis ex filia non revelabis quia turpitudo tua est
11. turpitudinem filiæ uxoris patris tui quam peperit patri tuo et est soror tua non revelabis
12. turpitudinem sororis patris tui non discoperies quia caro est patris tui
13. turpitudinem sororis matris tuæ non revelabis eo quod caro sit matris tuæ
14. turpitudinem patrui tui non revelabis nec accedes ad uxorem ejus quæ tibi adfinitate coniungitur
15. turpitudinem nurus tuæ non revelabis quia uxor filii tui est nec discoperies ignominiam ejus
16. turpitudinem uxoris fratris tui non revelabis quia turpitudo fratris tui est
17. turpitudinem uxoris tuæ et filiæ ejus non revelabis filiam filii ejus et filiam filiæ illius non sumes ut reveles ignominiam ejus quia caro illius sunt et talis coitus incestus est
18. sororem uxoris tuæ in pelicatum illius non accipies nec revelabis turpitudinem ejus adhuc illa vivente
19. ad mulierem quæ patitur menstrua non accedes nec revelabis fœditatem ejus
20. cum uxore proximi tui non coibis nec seminis commixtione maculaberis
21. de semine tuo non dabis ut consecretur idolo Moloch nec pollues nomen Dei tui ego Dominus
22. cum masculo non commisceberis coitu femineo quia abominatio est
23. cum omni pecore non coibis nec maculaberis cum eo mulier non subcumbet jumento nec miscebitur ei quia scelus est
24. ne polluamini in omnibus his quibus contaminatæ sunt universæ gentes quas ego eiciam ante conspectum vestrum
25. et quibus polluta est terra cujus ego scelera visitabo ut evomat habitatores suos
26. custodite legitima mea atque judicia et non faciat ex omnibus abominationibus istis tam indigena quam colonus qui peregrinatur apud vos
27. omnes enim execrationes istas fecerunt accolæ terræ qui fuerunt ante vos et polluerunt eam
28. cavete ergo ne et vos similiter evomat cum paria feceritis sicut evomuit gentem quæ fuit ante vos
29. omnis anima quæ fecerit de abominationibus his quippiam peribit de medio populi sui
30. custodite mandata mea nolite facere quæ fecerunt hii qui fuerunt ante vos et ne polluamini in eis ego Dominus Deus vester