Liber Iosue, 18
1. congregatique sunt omnes filii Israël in Silo ibique fixerunt tabernaculum testimonii et fuit eis terra subiecta
2. remanserant autem filiorum Israël septem tribus quæ necdum acceperant possessiones suas
3. ad quos Josue ait usquequo marcetis ignavia et non intratis ad possidendam terram quam Dominus Deus patrum vestrorum dedit vobis
4. eligite de singulis tribubus ternos viros ut mittam eos et pergant atque circumeant terram et describant eam juxta numerum uniuscujusque multitudinis referantque ad me quod descripserint
5. dividite vobis terram in septem partes Judas sit in terminis suis ab australi plaga et domus Joseph ab aquilone
6. mediam inter hos terram in septem partes describite et huc venietis ad me ut coram Domino Deo vestro mittam vobis hic sortem
7. quia non est inter vos pars Levitarum sed sacerdotium Domini est eorum hereditas Gad autem et Ruben et dimidia tribus Manasse jam acceperant possessiones suas trans Jordanem ad orientalem plagam quas dedit eis Moses famulus Domini
8. cumque surrexissent viri ut pergerent ad describendam terram præcepit eis Josue dicens circuite terram et describite eam ac revertimini ad me ut hic coram Domino Deo in Silo mittam vobis sortem
9. itaque perrexerunt et lustrantes eam in septem partes diviserunt scribentes in volumine reversique sunt ad Josue in castra Silo
10. qui misit sortes coram Domino in Silo divisitque terram filiis Israël in septem partes
11. et ascendit sors prima filiorum Beniamin per familias suas ut possiderent terram inter filios Juda et filios Joseph
12. fuitque terminus eorum contra aquilonem ab Jordane pergens juxta latus Hiericho septentrionalis plagæ et inde contra occidentem ad montana conscendens et perveniens in solitudinem Bethaven
13. atque pertransiens juxta Luzam ad meridiem ipsa est Bethel descenditque in Atharothaddar in montem qui est ad meridiem Bethoron inferioris
14. et inclinatur circumiens contra mare a meridie montis qui respicit Bethoron contra africum suntque exitus ejus in Cariathbaal quæ vocatur et Cariathiarim urbem filiorum Juda hæc est plaga contra mare et occidentem
15. a meridie autem ex parte Cariathiarim egreditur terminus contra mare et pervenit usque ad fontem aquarum Nepthoa
16. descenditque in partem montis qui respicit vallem filiorum Ennom et est contra septentrionalem plagam in extrema parte vallis Rafaim descenditque Gehennom id est vallis Ennom juxta latus Jebusei ad austrum et pervenit ad fontem Rogel
17. transiens ad aquilonem et egrediens ad Ænsemes id est fontem Solis
18. et pertransit usque ad tumulos qui sunt e regione ascensus Adommim descenditque ad Abenbœn id est lapidem Bœn filii Ruben et pertransit ex latere aquilonis ad campestria descenditque in planitiem
19. et prætergreditur contra aquilonem Bethagla suntque exitus ejus contra linguam maris Salsissimi ab aquilone in fine Jordanis ad australem plagam
20. qui est terminus illius ab oriente hæc est possessio filiorum Beniamin per terminos suos in circuitu et familias singulas
21. fueruntque civitates ejus Hiericho et Bethagla et vallis Casis
22. Betharaba et Semaraim et Bethel
23. Avim et Affara et Ofra
24. villa Emona et Ofni et Gabee civitates duodecim et villæ earum
25. Gabaon et Rama et Beroth
26. et Mesfe Cafera et Ammosa
27. et Recem Jarafel et Tharala
28. et Sela Eleph et Jebus quæ est Hierusalem Gabaath et Cariath civitates quattuordecim et villæ earum hæc est possessio filiorum Beniamin juxta familias suas