Liber I Maccabaeorum, 13
1. et audivit Simon quod congregavit Tryfon exercitum copiosum ut veniret in terram Juda et adtereret eam
2. videns quia in tremore populus est et timore ascendit Hierusalem et congregavit populum
3. et adhortans dixit vos scitis quanta ego et fratres mei et domus patris mei fecimus pro legibus et pro sanctis prœlia et angustias quales vidimus
4. horum gratia perierunt fratres mei omnes propter Israël et relictus sum ego solus
5. et nunc non mihi contingat parcere animæ meæ in omni tempore tribulationis non enim melior sum fratribus meis
6. vindicabo itaque gentem meam et sancta natosque vestros et uxores quia congregatæ sunt universæ gentes conterere nos inimicitiæ gratis
7. et accensus est spiritus populi simul ut audivit sermones istos
8. et responderunt voce magna dicentes tu es dux noster loco Judæ et Jonathæ fratris tui
9. pugna prœlium nostrum et omnia quæcumque dixeris nobis faciemus
10. et congregans omnes viros bellatores adceleravit consummare omnes muros Hierusalem et munivit eam in gyro
11. et misit Jonathan filium Absalomi et cum eo exercitum novum in Joppen et ejectis his qui erant in ea mansit illic ipse
12. et movit Tryfon a Ptolomaida cum exercitu multo ut veniret in terram Juda et Jonatha cum eo in custodia
13. Simon autem adplicuit in Addus contra faciem campi
14. et ut cognovit Tryfon quia surrexit Simon in loco Jonathæ fratris sui misit ad eum legatos
15. dicens pro argento quod debebat frater tuus Jonathas in ratione regis detinuimus eum
16. et nunc mitte argenti talenta centum et duos filios ejus obsides ut non dimissus fugiat a nobis et remittemus eum
17. et cognovit Simon quia cum dolo loquitur secum jussit tamen dari argentum et pueros ne inimicitiam magnam sumeret ad Israël populum dicentem
18. quia non misit argentum et pueros propterea periit
19. et mentitus est et non dimisit Jonathan
20. et post hæc venit Tryfon intra regionem ut contereret eam et gyraverunt per viam quæ ducit Ador et Simon et castra ejus ambulabant in omnem locum quocumque ibant
21. qui autem in arce erant miserunt ad Tryfonem legatos ut festinaret venire per desertum et mitteret illis alimonias
22. et paravit Tryfon omnem equitatum ut veniret illa nocte erat autem nix valde multa et non venit in Galaditin
23. et cum adpropiasset Baschama occidit Jonathan et filios ejus
24. et convertit Tryfon et abiit in terram suam
25. et misit Simon et accepit ossa Jonathæ fratris sui et sepelivit ea in Modin civitate patrum ejus
26. et planxerunt eum omnis Israël planctu magno et luxerunt eum dies multos
27. et ædificavit Simon super sepulchrum patris sui et fratrum suorum ædificium altum visu lapide polito retro et ante
28. et statuit septem pyromidas unam contra unam patri et matri et quattuor fratribus
29. et his circumposuit columnas magnas et super columnas arma ad memoriam æternam et juxta arma naves sculptas quæ viderentur ab omnibus navigantibus mare
30. hoc est sepulchrum quod fecit in Modin usque in hunc diem
31. Tryfon autem cum iter faceret cum Antiocho rege adulescente dolo occidit eum
32. et regnavit loco ejus et inposuit sibi diadema Asiæ et fecit plagam magnam in terra
33. et ædificavit Simon præsidia Judææ muniens ea turribus excelsis et muris magnis et portis et seris et posuit alimenta in munitionibus
34. et elegit Simon viros et misit ad Demetrium regem ut faceret remissionem regioni quia actus omnes Tryfonis per direptionem fuerant gesti
35. et Demetrius rex ad verba ista respondit et scripsit epistulam talem
36. rex Demetrius Simoni summo sacerdoti et amico regum et senioribus et genti Judæorum salutem
37. coronam auream et bæn quam misistis suscepimus et parati sumus facere vobiscum pacem magnam et scribere præpositis regis remittere vobis quæ indulsimus
38. quæcumque enim constituimus vobis constant munitiones quas ædificastis sint vobis
39. remittimus quoque ignorantias et peccata usque in hodiernum diem et coronam quam debebatis et si quid aliud erat tributarium Hierusalem jam non sit tributarium
40. et si qui in vobis apti sunt conscribi inter nostros conscribantur et sit inter nos pax
41. anno centesimo septuagesimo ablatum est jugum gentium ab Israël
42. et cœpit populus Israël scribere in tabulis et gestis publicis anno primo sub Simone sacerdote magno duce et principe Judæorum
43. in illis diebus Simon adplicuit ad Gazam et circumdedit eam castris et fecit machinas et adplicuit ad civitatem et percussit turrem unam et conprehendit
44. et qui eruperunt erant intra machinam in civitate et factus est motus magnus in civitate
45. et ascenderunt qui erant in civitate cum uxoribus et filiis supra murum scissis tunicis suis et clamaverunt voce magna postulantes a Simone dextras sibi dari
46. et dixerunt non nobis reddas secundum malitias nostras sed secundum misericordias tuas
47. et flexus Simon non debellavit eos ejecit tamen eos de civitate et emundavit ædes in quibus fuerant simulacra et tunc intravit in ea cum hymnis benedicens Dominum
48. et ejecta ex ea omni inmunditia conlocavit in ea viros qui legem facerent et munivit eam et fecit sibi habitationem
49. qui autem erant in arce Hierusalem prohibebantur egredi et ingredi in regionem et emere ac vendere et esurierunt valde et multi ex eis fame perierunt
50. et clamaverunt ad Simonem ut dextras acciperent et dedit illis et ejecit eos inde et mundavit arcem a contaminationibus
51. et intraverunt in ea tertia et vicesima secundi mensis anno centesimo septuagesimo primo cum laude et ramis palmarum et cinyris et cymbalis et nablis et hymnis et canticis quia contritus est inimicus magnus ex Israël
52. et constituit ut omnibus annis agerentur dies hii cum lætitia
53. et munivit montem templi qui erat secus arcem et habitavit ibi ipse et qui cum eo erant
54. et vidit Simon Johannem filium suum quod vir esset et posuit eum ducem virtutum universarum et habitavit Gazaris