Evangelium secundum Marcum, 6
1. et egressus inde abiit in patriam suam et sequebantur illum discipuli sui
2. et facto sabbato cœpit in synagoga docere et multi audientes admirabantur in doctrina ejus dicentes unde huic hæc omnia et quæ est sapientia quæ data est illi et virtutes tales quæ per manus ejus efficiuntur
3. nonne iste est faber filius Mariæ frater Jacobi et Joseph et Judæ et Simonis nonne et sorores ejus hic nobiscum sunt et scandalizabantur in illo
4. et dicebat eis Jesus quia non est propheta sine honore nisi in patria sua et in cognatione sua et in domo sua
5. et non poterat ibi virtutem ullam facere nisi paucos infirmos inpositis manibus curavit
6. et mirabatur propter incredulitatem eorum
7. et circumibat castella in circuitu docens et convocavit duodecim et cœpit eos mittere binos et dabat illis potestatem spirituum inmundorum
8. et præcepit eis ne quid tollerent in via nisi virgam tantum non peram non panem neque in zona æs
9. sed calciatos sandaliis et ne induerentur duabus tunicis
10. et dicebat eis quocumque introjeritis in domum illic manete donec exeatis inde
11. et quicumque non receperint vos nec audierint vos exeuntes inde excutite pulverem de pedibus vestris in testimonium illis
12. et exeuntes prædicabant ut pænitentiam agerent
13. et dæmonia multa eiciebant et unguebant oleo multos ægrotos et sanabant
14. et audivit Herodes rex manifestum enim factum est nomen ejus et dicebat quia Johannes Baptista resurrexit a mortuis et propterea inoperantur virtutes in illo
15. alii autem dicebant quia Helias est alii vero dicebant propheta est quasi unus ex prophetis
16. quo audito Herodes ait quem ego decollavi Johannem hic a mortuis resurrexit
17. ipse enim Herodes misit ac tenuit Johannem et vinxit eum in carcere propter Herodiadem uxorem Philippi fratris sui quia duxerat eam
18. dicebat enim Johannes Herodi non licet tibi habere uxorem fratris tui
19. Herodias autem insidiabatur illi et volebat occidere eum nec poterat
20. Herodes enim metuebat Johannem sciens eum virum justum et sanctum et custodiebat eum et audito eo multa faciebat et libenter eum audiebat
21. et cum dies oportunus accidisset Herodes natalis sui cenam fecit principibus et tribunis et primis Galilææ
22. cumque introisset filia ipsius Herodiadis et saltasset et placuisset Herodi simulque recumbentibus rex ait puellæ pete a me quod vis et dabo tibi
23. et juravit illi quia quicquid petieris dabo tibi licet dimidium regni mei
24. quæ cum exisset dixit matri suæ quid petam et illa dixit caput Johannis Baptistæ
25. cumque introisset statim cum festinatione ad regem petivit dicens volo ut protinus des mihi in disco caput Johannis Baptistæ
26. et contristatus rex propter jusiurandum et propter simul recumbentes noluit eam contristare
27. sed misso speculatore præcepit adferri caput ejus in disco et decollavit eum in carcere
28. et adtulit caput ejus in disco et dedit illud puellæ et puella dedit matri suæ
29. quo audito discipuli ejus venerunt et tulerunt corpus ejus et posuerunt illud in monumento
30. et convenientes apostoli ad Jesum renuntiaverunt illi omnia quæ egerant et docuerant
31. et ait illis venite seorsum in desertum locum et requiescite pusillum erant enim qui veniebant et rediebant multi et nec manducandi spatium habebant
32. et ascendentes in navi abierunt in desertum locum seorsum
33. et viderunt eos abeuntes et cognoverunt multi et pedestre et de omnibus civitatibus concurrerunt illuc et prævenerunt eos
34. et exiens vidit multam turbam Jesus et misertus est super eos quia erant sicut oves non habentes pastorem et cœpit docere illos multa
35. et cum jam hora multa fieret accesserunt discipuli ejus dicentes desertus est locus hic et jam hora præterivit
36. dimitte illos ut euntes in proximas villas et vicos emant sibi cibos quos manducent
37. et respondens ait illis date illis manducare et dixerunt ei euntes emamus denariis ducentis panes et dabimus eis manducare
38. et dicit eis quot panes habetis ite et videte et cum cognovissent dicunt quinque et duos pisces
39. et præcepit illis ut accumbere facerent omnes secundum contubernia super viride fænum
40. et discubuerunt in partes per centenos et per quinquagenos
41. et acceptis quinque panibus et duobus piscibus intuens in cælum benedixit et fregit panes et dedit discipulis suis ut ponerent ante eos et duos pisces divisit omnibus
42. et manducaverunt omnes et saturati sunt
43. et sustulerunt reliquias fragmentorum duodecim cofinos plenos et de piscibus
44. erant autem qui manducaverunt quinque milia virorum
45. et statim cœgit discipulos suos ascendere navem ut præcederent eum trans fretum ad Bethsaidam dum ipse dimitteret populum
46. et cum dimisisset eos abiit in montem orare
47. et cum sero esset erat navis in medio mari et ipse solus in terra
48. et videns eos laborantes in remigando erat enim ventus contrarius eis et circa quartam vigiliam noctis venit ad eos ambulans super mare et volebat præterire eos
49. at illi ut viderunt eum ambulantem super mare putaverunt fantasma esse et exclamaverunt
50. omnes enim eum viderunt et conturbati sunt et statim locutus est cum eis et dixit illis confidite ego sum nolite timere
51. et ascendit ad illos in navem et cessavit ventus et plus magis intra se stupebant
52. non enim intellexerant de panibus erat enim cor illorum obcæcatum
53. et cum transfretassent pervenerunt in terram Gennesareth et adplicuerunt
54. cumque egressi essent de navi continuo cognoverunt eum
55. et percurrentes universam regionem illam cœperunt in grabattis eos qui se male habebant circumferre ubi audiebant eum esse
56. et quocumque introibat in vicos vel in villas aut civitates in plateis ponebant infirmos et deprecabantur eum ut vel fimbriam vestimenti ejus tangerent et quotquot tangebant eum salvi fiebant