Liber Isaiae, 15

Vulgata Latina

1 onus Moab quia nocte vastata est Ar Moab conticuit quia nocte vastatus est murus Moab conticuit

2 ascendit domus et Dibon ad excelsa in planctum super Nabo et super Medaba Moab ululabit in cunctis capitibus ejus calvitium omnis barba radetur

3 in triviis ejus accincti sunt sacco super tecta ejus et in plateis ejus omnis ululat descendit in fletum

4 clamavit Esebon et Eleale usque Jasa audita est vox eorum super hoc expediti Moab ululabunt anima ejus ululabit sibi

5 cor meum ad Moab clamabit vectes ejus usque ad Segor vitulam conternantem per ascensum enim Luith flens ascendet et in via Oronaim clamorem contritionis levabunt

6 aquæ enim Nemrim desertæ erunt quia aruit herba defecit germen viror omnis interiit

7 secundum magnitudinem operis et visitatio eorum ad torrentem salicum ducent eos

8 quoniam circumiit clamor terminum Moab usque ad Gallim ululatus ejus et usque ad puteum Helim clamor ejus

9 quia aquæ Dibon repletæ sunt sanguine ponam enim super Dibon additamenta his qui fugerint de Moab leonem et reliquiis terræ




Chapters: