Liber Isaiae, 60

Vulgata Latina

1 surge inluminare quia venit lumen tuum et gloria Domini super te orta est

2 quia ecce tenebræ operient terram et caligo populos super te autem orietur Dominus et gloria ejus in te videbitur

3 et ambulabunt gentes in lumine tuo et reges in splendore ortus tui

4 leva in circuitu oculos tuos et vide omnes isti congregati sunt venerunt tibi filii tui de longe venient et filiæ tuæ in latere sugent

5 tunc videbis et afflues et mirabitur et dilatabitur cor tuum quando conversa fuerit ad te multitudo maris fortitudo gentium venerit tibi

6 inundatio camelorum operiet te dromedariæ Madian et Efa omnes de Saba venient aurum et tus deferentes et laudem Domino adnuntiantes

7 omne pecus Cedar congregabitur tibi arietes Nabajoth ministrabunt tibi offerentur super placabili altari meo et domum majestatis meæ glorificabo

8 qui sunt isti qui ut nubes volant et quasi columbæ ad fenestras suas

9 me enim insulæ expectant et naves maris in principio ut adducam filios tuos de longe argentum eorum et aurum eorum cum eis nomini Domini Dei tui et Sancto Israël quia glorificavit te

10 et ædificabunt filii peregrinorum muros tuos et reges eorum ministrabunt tibi in indignatione enim mea percussi te et in reconciliatione mea misertus sum tui

11 et aperientur portæ tuæ jugiter die et nocte non claudentur ut adferatur ad te fortitudo gentium et reges earum adducantur

12 gens enim et regnum quod non servierit tibi peribit et gentes solitudine vastabuntur

13 gloria Libani ad te veniet abies et buxus et pinus simul ad ornandum locum sanctificationis meæ et locum pedum meorum glorificabo

14 et venient ad te curvi filii eorum qui humiliaverunt te et adorabunt vestigia pedum tuorum omnes qui detrahebant tibi et vocabunt te civitatem Domini Sion Sancti Israël

15 pro eo quod fuisti derelicta et odio habita et non erat qui per te transiret ponam te in superbiam sæculorum gaudium in generationem et generationem

16 et suges lac gentium et mamilla regum lactaberis et scies quia ego Dominus salvans te et redemptor tuus Fortis Jacob

17 pro ære adferam aurum et pro ferro adferam argentum et pro lignis æs et pro lapidibus ferrum et ponam visitationem tuam pacem et præpositos tuos justitiam

18 non audietur ultra iniquitas in terra tua vastitas et contritio in terminis tuis et occupabit salus muros tuos et portas tuas laudatio

19 non erit tibi amplius sol ad lucendum per diem nec splendor lunæ inluminabit te sed erit tibi Dominus in lucem sempiternam et Deus tuus in gloriam tuam

20 non occidet ultra sol tuus et luna tua non minuetur quia Dominus erit in lucem sempiternam et conplebuntur dies luctus tui

21 populus autem tuus omnes justi in perpetuum hereditabunt terram germen plantationis meæ opus manus meæ ad glorificandum

22 minimus erit in mille et parvulus in gentem fortissimam ego Dominus in tempore ejus subito faciam istud




Chapters: