Liber Isaiae, 63

Vulgata Latina

1 quis est iste qui venit de Edom tinctis vestibus de Bosra iste formonsus in stola sua gradiens in multitudine fortitudinis suæ ego qui loquor justitiam et propugnator sum ad salvandum

2 quare ergo rubrum est indumentum tuum et vestimenta tua sicut calcantium in torculari

3 torcular calcavi solus et de gentibus non est vir mecum calcavi eos in furore meo et conculcavi eos in ira mea et aspersus est sanguis eorum super vestimenta mea et omnia indumenta mea inquinavi

4 dies enim ultionis in corde meo annus redemptionis meæ venit

5 circumspexi et non erat auxiliator quæsivi et non fuit qui adiuvaret et salvavit mihi brachium meum et indignatio mea ipsa auxiliata est mihi

6 et conculcavi populos in furore meo et inebriavi eos in indignatione mea et detraxi in terra virtutem eorum

7 miserationum Domini recordabor laudem Domini super omnibus quæ reddidit nobis Dominus et super multitudinem bonorum domui Israël quæ largitus est eis secundum indulgentiam suam et secundum multitudinem misericordiarum suarum

8 et dixit verumtamen populus meus est filii non negantes et factus est eis salvator

9 in omni tribulatione eorum non est tribulatus et angelus faciei ejus salvavit eos in dilectione sua et in indulgentia sua ipse redemit eos et portavit eos et levavit eos cunctis diebus sæculi

10 ipsi autem ad iracundiam provocaverunt et adflixerunt spiritum Sancti ejus et conversus est eis in inimicum et ipse debellavit eos

11 et recordatus est dierum sæculi Mosi populi sui ubi est qui eduxit eos de mari cum pastoribus gregis sui ubi est qui posuit in medio ejus spiritum Sancti sui

12 qui eduxit ad dexteram Mosen brachio majestatis suæ qui scidit aquas ante eos ut faceret sibi nomen sempiternum

13 qui duxit eos per abyssos quasi equum in deserto non inpingentem

14 quasi animal in campo descendens spiritus Domini ductor ejus fuit sic adduxisti populum tuum ut faceres tibi nomen gloriæ

15 adtende de cælo et vide de habitaculo sancto tuo et gloriæ tuæ ubi est zelus tuus et fortitudo tua multitudo viscerum tuorum et miserationum tuarum super me continuerunt se

16 tu enim pater noster et Abraham nescivit nos et Israël ignoravit nos tu Domine pater noster redemptor noster a sæculo nomen tuum

17 quare errare nos fecisti Domine de viis tuis indurasti cor nostrum ne timeremus te convertere propter servos tuos tribus hereditatis tuæ

18 quasi nihilum possederunt populum sanctum tuum hostes nostri conculcaverunt sanctificationem tuam

19 facti sumus quasi in principio cum non dominareris nostri neque invocaretur nomen tuum super nos







Chapters: