Mosaico decorativo

1. Canticum ascensionum. De profundis clamavi ad te, Domine;

2. Domine, exaudi vocem meam. Fiant aures tuae intendentes in vocem deprecationis meae.

3. Si iniquitates observaveris, Domine, Domine, quis sustinebit?

4. Quia apud te propitiatio est, ut timeamus te.

5. Sustinui te, Domine, sustinuit anima mea in verbo eius; speravit

6. anima mea in Domino magis quam custodes auroram. Magis quam custodes auroram

7. speret Israel in Domino, quia apud Dominum misericordia, et copiosa apud eum redemptio.

8. Et ipse redimet Israel ex omnibus iniquitatibus eius.


Read the Bible in a Year

Join our community and complete the entire Bible in 365 days. A structured and inspiring path to deepen your faith and knowledge of Scripture.