1. ALLELUIA. Laudate, pueri Domini, laudate nomen Domini.

2. Sit nomen Domini benedictum ex hoc nunc et usque in saeculum.

3. A solis ortu usque ad occasum laudabile nomen Domini.

4. Excelsus super omnes gentes Dominus, super caelos gloria eius.

5. Quis sicut Dominus Deus noster, qui in altis habitat

6. et se inclinat, ut respiciat in caelum et in terram?

7. Suscitans de terra inopem, de stercore erigens pauperem,

8. ut collocet eum cum principibus, cum principibus populi sui.

9. Qui habitare facit sterilem in domo, matrem filiorum laetantem.





“Não se desencoraje, pois, se na alma existe o contínuo esforço de melhorar, no final o Senhor a premia fazendo nela florir, de repente, todas as virtudes como num jardim florido.” São Padre Pio de Pietrelcina