1. Magistro chori. PSALMUS. David.

2. Usquequo, Domine, oblivisceris me in finem? Usquequo avertes faciem tuam a me?

3. Usquequo ponam consilia in anima mea, dolorem in corde meo per diem? Usquequo exaltabitur inimicus meus super me?

4. Respice et exaudi me, Domine Deus meus. Illumina oculos meos, ne quando obdormiam in morte,

5. ne quando dicat inimicus meus: “Praevalui adversus eum!”; neque exsultent, qui tribulant me, si motus fuero.

6. Ego autem in misericordia tua speravi. Exsultabit cor meum in salutari tuo; cantabo Domino, qui bona tribuit mihi.





“Mantenha-se sempre muito unido à Igreja Católica, pois somente ela pode lhe dar a verdadeira paz, porque somente ela possui Jesus Sacramentado que é o verdadeiro príncipe da paz.” São Padre Pio de Pietrelcina