Found 1219 Results for: Vobis
et locutus est cum eis verba pacifica, et juravit illis, dicens: Non inferemus vobis malum, neque amicis vestris. (Liber I Maccabaeorum 7, 15)
Et nunc perseverate adhuc conservare ad nos fidem, et retribuemus vobis bona pro his quæ fecistis nobiscum: (Liber I Maccabaeorum 10, 27)
et remittemus vobis præstationes multas, et dabimus vobis donationes. (Liber I Maccabaeorum 10, 28)
et dimidiam partem fructus ligni, quod est portionis meæ, relinquo vobis ex hodierno die, et deinceps, ne accipiatur a terra Juda, et a tribus civitatibus quæ additæ sunt illi ex Samaria et Galilæa ; ex hodierna die et in totum tempus: (Liber I Maccabaeorum 10, 30)
Exemplum epistolæ, quam scripsimus Lastheni parenti nostro de vobis, misimus ad vos ut sciretis: (Liber I Maccabaeorum 11, 31)
maluimus mittere ad vos renovare fraternitatem et amicitiam, ne forte alieni efficiamur a vobis: multa enim tempora transierunt, ex quo misistis ad nos. (Liber I Maccabaeorum 12, 10)
Noluimus ergo vobis molesti esse, neque ceteris sociis et amicis nostris in his præliis: (Liber I Maccabaeorum 12, 14)
Mandavimus itaque eis ut veniant etiam ad vos, et salutent vos, et reddant vobis epistolas nostras de innovatione fraternitatis nostræ. (Liber I Maccabaeorum 12, 17)
Sed et nos rescripsimus vobis: Pecora nostra, et possessiones nostræ, vestræ sunt: et vestræ, nostræ: mandavimus itaque hæc nuntiari vobis. (Liber I Maccabaeorum 12, 23)
Coronam auream, et bahem, quam misistis, suscepimus: et parati sumus facere vobiscum pacem magnam, et scribere præpositis regis remittere vobis quæ indulsimus. (Liber I Maccabaeorum 13, 37)
Quæcumque enim constituimus, vobis constant: munitiones, quas ædificastis, vobis sint: (Liber I Maccabaeorum 13, 38)
Et si qui ex vobis apti sunt conscribi inter nostros, conscribantur, et sit inter nos pax. (Liber I Maccabaeorum 13, 40)