Mosaico decorativo

Fondare 1219 Risultati per: Vobis

  • et locutus est cum eis verba pacifica, et juravit illis, dicens: Non inferemus vobis malum, neque amicis vestris. (Liber I Maccabaeorum 7, 15)

  • Et nunc perseverate adhuc conservare ad nos fidem, et retribuemus vobis bona pro his quæ fecistis nobiscum: (Liber I Maccabaeorum 10, 27)

  • et remittemus vobis præstationes multas, et dabimus vobis donationes. (Liber I Maccabaeorum 10, 28)

  • et dimidiam partem fructus ligni, quod est portionis meæ, relinquo vobis ex hodierno die, et deinceps, ne accipiatur a terra Juda, et a tribus civitatibus quæ additæ sunt illi ex Samaria et Galilæa ; ex hodierna die et in totum tempus: (Liber I Maccabaeorum 10, 30)

  • Exemplum epistolæ, quam scripsimus Lastheni parenti nostro de vobis, misimus ad vos ut sciretis: (Liber I Maccabaeorum 11, 31)

  • maluimus mittere ad vos renovare fraternitatem et amicitiam, ne forte alieni efficiamur a vobis: multa enim tempora transierunt, ex quo misistis ad nos. (Liber I Maccabaeorum 12, 10)

  • Noluimus ergo vobis molesti esse, neque ceteris sociis et amicis nostris in his præliis: (Liber I Maccabaeorum 12, 14)

  • Mandavimus itaque eis ut veniant etiam ad vos, et salutent vos, et reddant vobis epistolas nostras de innovatione fraternitatis nostræ. (Liber I Maccabaeorum 12, 17)

  • Sed et nos rescripsimus vobis: Pecora nostra, et possessiones nostræ, vestræ sunt: et vestræ, nostræ: mandavimus itaque hæc nuntiari vobis. (Liber I Maccabaeorum 12, 23)

  • Coronam auream, et bahem, quam misistis, suscepimus: et parati sumus facere vobiscum pacem magnam, et scribere præpositis regis remittere vobis quæ indulsimus. (Liber I Maccabaeorum 13, 37)

  • Quæcumque enim constituimus, vobis constant: munitiones, quas ædificastis, vobis sint: (Liber I Maccabaeorum 13, 38)

  • Et si qui ex vobis apti sunt conscribi inter nostros, conscribantur, et sit inter nos pax. (Liber I Maccabaeorum 13, 40)


"Quem te agita e te atormenta é o demônio. Quem te consola é Deus!" São Padre Pio de Pietrelcina