Found 1219 Results for: Vobis
Benefaciat vobis Deus, et meminerit testamenti sui, quod locutus est ad Abraham, et Isaac, et Jacob servorum suorum fidelium: (Liber II Maccabaeorum 1, 2)
et det vobis cor omnibus ut colatis eum, et faciatis ejus voluntatem, corde magno et animo volenti. (Liber II Maccabaeorum 1, 3)
Exaudiat orationes vestras, et reconcilietur vobis, nec vos deserat in tempore malo. (Liber II Maccabaeorum 1, 5)
Et nunc hic sumus orantes pro vobis. (Liber II Maccabaeorum 1, 6)
Regnante Demetrio, anno centesimo sexagesimo nono, nos Judæi scripsimus vobis in tribulatione et impetu qui supervenit nobis in istis annis, ex quo recessit Jason a sancta terra, et a regno. (Liber II Maccabaeorum 1, 7)
Facturi igitur quinta et vigesima die mensis Casleu purificationem templi, necessarium duximus significare vobis: ut et vos quoque agatis diem scenopegiæ, et diem ignis, qui datus est quando Nehemias ædificato templo et altari obtulit sacrificia. (Liber II Maccabaeorum 1, 18)
Si ergo desideratis hæc, mittite qui perferant vobis. (Liber II Maccabaeorum 2, 15)
Acturi itaque purificationem scripsimus vobis: bene ergo facietis, si egeritis hos dies. (Liber II Maccabaeorum 2, 16)
dixit ad eos: Nescio qualiter in utero meo apparuistis, neque enim ego spiritum et animam donavi vobis et vitam, et singulorum membra non ego ipsa compegi: (Liber II Maccabaeorum 7, 22)
sed enim mundi Creator, qui formavit hominis nativitatem, quique omnium invenit originem, et spiritum vobis iterum cum misericordia reddet et vitam, sicut nunc vosmetipsos despicitis propter leges ejus. (Liber II Maccabaeorum 7, 23)
Si bene valetis, et filii vestri, et ex sententia vobis cuncta sunt, maximas agimus gratias. (Liber II Maccabaeorum 9, 20)
Confido enim eum modeste et humane acturum, et sequentem propositum meum, et communem vobis fore. (Liber II Maccabaeorum 9, 27)