Found 25898 Results for: Um
semper in orationibus meis: obsecrans, si quomodo tandem aliquando prosperum iter habeam in voluntate Dei veniendi ad vos. (Epistula ad Romanos 1, 10)
Nolo autem vos ignorare fratres: quia sæpe proposui venire ad vos (et prohibitus sum usque adhuc) ut aliquem fructum habeam et in vobis, sicut et in ceteris gentibus. (Epistula ad Romanos 1, 13)
Græcis ac barbaris, sapientibus, et insipientibus debitor sum: (Epistula ad Romanos 1, 14)
ita (quod in me) promptum est et vobis, qui Romæ estis, evangelizare. (Epistula ad Romanos 1, 15)
Non enim erubesco Evangelium. Virtus enim Dei est in salutem omni credenti, Judæo primum, et Græco. (Epistula ad Romanos 1, 16)
Justitia enim Dei in eo revelatur ex fide in fidem: sicut scriptum est: Justus autem ex fide vivit. (Epistula ad Romanos 1, 17)
Revelatur enim ira Dei de cælo super omnem impietatem, et injustitiam hominum eorum, qui veritatem Dei in injustitia detinent: (Epistula ad Romanos 1, 18)
quia quod notum est Dei, manifestum est in illis. Deus enim illis manifestavit. (Epistula ad Romanos 1, 19)
Quia cum cognovissent Deum, non sicut Deum glorificaverunt, aut gratias egerunt: sed evanuerunt in cogitationibus suis, et obscuratum est insipiens cor eorum: (Epistula ad Romanos 1, 21)
Et mutaverunt gloriam incorruptibilis Dei in similitudinem imaginis corruptibilis hominis, et volucrum, et quadrupedum, et serpentium. (Epistula ad Romanos 1, 23)
Propter quod tradidit illos Deus in desideria cordis eorum, in immunditiam, ut contumeliis afficiant corpora sua in semetipsis: (Epistula ad Romanos 1, 24)
qui commutaverunt veritatem Dei in mendacium: et coluerunt, et servierunt creaturæ potius quam Creatori, qui est benedictus in sæcula. Amen. (Epistula ad Romanos 1, 25)