Mosaico decorativo

Found 20371 Results for: Re

  • in hoc omnis qui credit, justificatur. (Actus Apostolorum 13, 39)

  • Videte contemptores, et admiramini, et disperdimini: quia opus operor ego in diebus vestris, opus quod non credetis, si quis enarraverit vobis. (Actus Apostolorum 13, 41)

  • Exeuntibus autem illis rogabant ut sequenti sabbato loquerentur sibi verba hæc. (Actus Apostolorum 13, 42)

  • Cumque dimissa esset synagoga, secuti sunt multi Judæorum, et colentium advenarum, Paulum et Barnabam: qui loquentes suadebant eis ut permanerent in gratia Dei. (Actus Apostolorum 13, 43)

  • Sequenti vero sabbato pene universa civitas convenit audire verbum Dei. (Actus Apostolorum 13, 44)

  • Videntes autem turbas Judæi, repleti sunt zelo, et contradicebant his quæ a Paulo dicebantur, blasphemantes. (Actus Apostolorum 13, 45)

  • Tunc constanter Paulus et Barnabas dixerunt: Vobis oportebat primum loqui verbum Dei: sed quoniam repellitis illud, et indignos vos judicatis æternæ vitæ, ecce convertimur ad gentes. (Actus Apostolorum 13, 46)

  • Sic enim præcepit nobis Dominus: Posui te in lucem gentium, ut sis in salutem usque ad extremum terræ. (Actus Apostolorum 13, 47)

  • Audientes autem gentes, gavisæ sunt, et glorificabant verbum Domini: et crediderunt quotquot erant præordinati ad vitam æternam. (Actus Apostolorum 13, 48)

  • Disseminabatur autem verbum Domini per universam regionem. (Actus Apostolorum 13, 49)

  • Judæi autem concitaverunt mulieres religiosas et honestas, et primos civitatis, et excitaverunt persecutionem in Paulum et Barnabam: et ejecerunt eos de finibus suis. (Actus Apostolorum 13, 50)

  • At illi excusso pulvere pedum in eos, venerunt Iconium. (Actus Apostolorum 13, 51)


"O Senhor se comunica conosco à medida que nos libertamos do nosso apego aos sentidos, que sacrificamos nossa vontade própria." São Padre Pio de Pietrelcina