Encontrados 20371 resultados para: Re
in hoc omnis qui credit, justificatur. (Actus Apostolorum 13, 39)
Videte contemptores, et admiramini, et disperdimini: quia opus operor ego in diebus vestris, opus quod non credetis, si quis enarraverit vobis. (Actus Apostolorum 13, 41)
Exeuntibus autem illis rogabant ut sequenti sabbato loquerentur sibi verba hæc. (Actus Apostolorum 13, 42)
Cumque dimissa esset synagoga, secuti sunt multi Judæorum, et colentium advenarum, Paulum et Barnabam: qui loquentes suadebant eis ut permanerent in gratia Dei. (Actus Apostolorum 13, 43)
Sequenti vero sabbato pene universa civitas convenit audire verbum Dei. (Actus Apostolorum 13, 44)
Videntes autem turbas Judæi, repleti sunt zelo, et contradicebant his quæ a Paulo dicebantur, blasphemantes. (Actus Apostolorum 13, 45)
Tunc constanter Paulus et Barnabas dixerunt: Vobis oportebat primum loqui verbum Dei: sed quoniam repellitis illud, et indignos vos judicatis æternæ vitæ, ecce convertimur ad gentes. (Actus Apostolorum 13, 46)
Sic enim præcepit nobis Dominus: Posui te in lucem gentium, ut sis in salutem usque ad extremum terræ. (Actus Apostolorum 13, 47)
Audientes autem gentes, gavisæ sunt, et glorificabant verbum Domini: et crediderunt quotquot erant præordinati ad vitam æternam. (Actus Apostolorum 13, 48)
Disseminabatur autem verbum Domini per universam regionem. (Actus Apostolorum 13, 49)
Judæi autem concitaverunt mulieres religiosas et honestas, et primos civitatis, et excitaverunt persecutionem in Paulum et Barnabam: et ejecerunt eos de finibus suis. (Actus Apostolorum 13, 50)
At illi excusso pulvere pedum in eos, venerunt Iconium. (Actus Apostolorum 13, 51)