Mosaico decorativo

Found 20371 Results for: Re

  • Et exinde postulaverunt regem: et dedit illis Deus Saul filium Cis, virum de tribu Benjamin, annis quadraginta: (Actus Apostolorum 13, 21)

  • et amoto illo, suscitavit illis David regem: cui testimonium perhibens, dixit: Inveni David filium Jesse, virum secundum cor meum, qui faciet omnes voluntates meas. (Actus Apostolorum 13, 22)

  • Hujus Deus ex semine secundum promissionem eduxit Israël salvatorem Jesum, (Actus Apostolorum 13, 23)

  • Cum impleret autem Joannes cursum suum, dicebat: Quem me arbitramini esse, non sum ego: sed ecce venit post me, cujus non sum dignus calceamenta pedum solvere. (Actus Apostolorum 13, 25)

  • Viri fratres, filii generis Abraham, et qui in vobis timent Deum, vobis verbum salutis hujus missum est. (Actus Apostolorum 13, 26)

  • et nullam causam mortis invenientes in eo, petierunt a Pilato ut interficerent eum. (Actus Apostolorum 13, 28)

  • Et nos vobis annuntiamus eam, quæ ad patres nostros repromissio facta est: (Actus Apostolorum 13, 32)

  • quoniam hanc Deus adimplevit filiis nostris resuscitans Jesum, sicut et in psalmo secundo scriptum est: Filius meus es tu, ego hodie genui te. (Actus Apostolorum 13, 33)

  • Quod autem suscitavit eum a mortuis, amplius jam non reversurum in corruptionem, ita dixit: Quia dabo vobis sancta David fidelia. (Actus Apostolorum 13, 34)

  • Ideoque et alias dicit: Non dabis sanctum tuum videre corruptionem. (Actus Apostolorum 13, 35)

  • David enim in sua generatione cum administrasset, voluntati Dei dormivit: et appositus est ad patres suos, et vidit corruptionem. (Actus Apostolorum 13, 36)

  • Notum igitur sit vobis, viri fratres, quia per hunc vobis remissio peccatorum annuntiatur, et ab omnibus quibus non potuistis in lege Moysi justificari, (Actus Apostolorum 13, 38)


"Agradeça sempre ao Pai eterno por sua infinita misericórdia". São Padre Pio de Pietrelcina