Found 20371 Results for: Re
oculos habentes non videtis? et aures habentes non auditis? nec recordamini, (Evangelium secundum Marcum 8, 18)
quando quinque panes fregi in quinque millia: quot cophinos fragmentorum plenos sustulistis? Dicunt ei: Duodecim. (Evangelium secundum Marcum 8, 19)
Et veniunt Bethsaidam, et adducunt ei cæcum, et rogabant eum ut illum tangeret. (Evangelium secundum Marcum 8, 22)
Et apprehensa manu cæci, eduxit eum extra vicum: et exspuens in oculos ejus impositis manibus suis, interrogavit eum si quid videret. (Evangelium secundum Marcum 8, 23)
Et aspiciens, ait: Video homines velut arbores ambulantes. (Evangelium secundum Marcum 8, 24)
Deinde iterum imposuit manus super oculos ejus: et cœpit videre: et restitutus est ita ut clare videret omnia. (Evangelium secundum Marcum 8, 25)
Et egressus est Jesus, et discipuli ejus in castella Cæsareæ Philippi: et in via interrogabat discipulos suos, dicens eis: Quem me dicunt esse homines? (Evangelium secundum Marcum 8, 27)
Qui responderunt illi, dicentes: Joannem Baptistam, alii Eliam, alii vero quasi unum de prophetis. (Evangelium secundum Marcum 8, 28)
Tunc dicit illis: Vos vero quem me esse dicitis? Respondens Petrus, ait ei: Tu es Christus. (Evangelium secundum Marcum 8, 29)
Et comminatus est eis, ne cui dicerent de illo. (Evangelium secundum Marcum 8, 30)
Et cœpit docere eos quoniam oportet Filium hominis pati multa, et reprobari a senioribus, et a summis sacerdotibus et scribis, et occidi: et post tres dies resurgere. (Evangelium secundum Marcum 8, 31)
Et palam verbum loquebatur. Et apprehendens eum Petrus, cœpit increpare eum. (Evangelium secundum Marcum 8, 32)