Found 20371 Results for: Re
Et confestim omnis populus videns Jesum, stupefactus est, et expaverunt, et accurrentes salutabant eum. (Evangelium secundum Marcum 9, 14)
Et respondens unus de turba, dixit: Magister, attuli filium meum ad te habentem spiritum mutum: (Evangelium secundum Marcum 9, 16)
qui ubicumque eum apprehenderit, allidit illum, et spumat, et stridet dentibus, et arescit: et dixi discipulis tuis ut ejicerent illum, et non potuerunt. (Evangelium secundum Marcum 9, 17)
Qui respondens eis, dixit: O generatio incredula, quamdiu apud vos ero? quamdiu vos patiar? afferte illum ad me. (Evangelium secundum Marcum 9, 18)
Et interrogavit patrem ejus: Quantum temporis est ex quo ei hoc accidit? At ille ait: Ab infantia: (Evangelium secundum Marcum 9, 20)
et frequenter eum in ignem, et in aquas misit ut eum perderet: sed si quid potes, adjuva nos, misertus nostri. (Evangelium secundum Marcum 9, 21)
Jesus autem ait illi: Si potes credere, omnia possibilia sunt credenti. (Evangelium secundum Marcum 9, 22)
Et continuo exclamans pater pueri, cum lacrimis aiebat: Credo, Domine ; adjuva incredulitatem meam. (Evangelium secundum Marcum 9, 23)
Et cum videret Jesus concurrentem turbam, comminatus est spiritui immundo, dicens illi: Surde et mute spiritus, ego præcipio tibi, exi ab eo: et amplius ne introëas in eum. (Evangelium secundum Marcum 9, 24)
Et exclamans, et multum discerpens eum, exiit ab eo, et factus est sicut mortuus, ita ut multi dicerent: Quia mortuus est. (Evangelium secundum Marcum 9, 25)
Jesus autem tenens manum ejus elevavit eum, et surrexit. (Evangelium secundum Marcum 9, 26)
Et cum introisset in domum, discipuli ejus secreto interrogabant eum: Quare nos non potuimus ejicere eum? (Evangelium secundum Marcum 9, 27)