Found 20371 Results for: Re
Moyses enim dixit: Honora patrem tuum, et matrem tuam. Et: Qui maledixerit patri, vel matri, morte moriatur. (Evangelium secundum Marcum 7, 10)
et ultra non dimittitis eum quidquam facere patri suo, aut matri, (Evangelium secundum Marcum 7, 12)
rescindentes verbum Dei per traditionem vestram, quam tradidistis: et similia hujusmodi multa facitis. (Evangelium secundum Marcum 7, 13)
Nihil est extra hominem introiens in eum, quod possit eum coinquinare, sed quæ de homine procedunt illa sunt quæ communicant hominem. (Evangelium secundum Marcum 7, 15)
Si quis habet aures audiendi, audiat. (Evangelium secundum Marcum 7, 16)
Et ait illis: Sic et vos imprudentes estis? Non intelligitis quia omne extrinsecus introiens in hominem, non potest eum communicare: (Evangelium secundum Marcum 7, 18)
Et inde surgens abiit in fines Tyri et Sidonis: et ingressus domum, neminem voluit scire, et non potuit latere. (Evangelium secundum Marcum 7, 24)
Erat enim mulier gentilis, Syrophœnissa genere. Et rogabat eum ut dæmonium ejiceret de filia ejus. (Evangelium secundum Marcum 7, 26)
Qui dixit illi: Sine prius saturari filios: non est enim bonum sumere panem filiorum, et mittere canibus. (Evangelium secundum Marcum 7, 27)
At illa respondit, et dixit illi: Utique Domine, nam et catelli comedunt sub mensa de micis puerorum. (Evangelium secundum Marcum 7, 28)
Et iterum exiens de finibus Tyri, venit per Sidonem ad mare Galilææ inter medios fines Decapoleos. (Evangelium secundum Marcum 7, 31)
Et adducunt ei surdum, et mutum, et deprecabantur eum, ut imponat illi manum. (Evangelium secundum Marcum 7, 32)