Found 671 Results for: Fecit
Dixit autem Hiram rex Tyri per litteras quas miserat Salomoni: Quia dilexit Dominus populum suum, idcirco te regnare fecit super eum. (Liber II Paralipomenon 2, 11)
Et addidit, dicens: Benedictus Dominus Deus Israël, qui fecit cælum et terram: qui dedit David regi filium sapientem et eruditum et sensatum atque prudentem, ut ædificaret domum Domino, et palatium sibi. (Liber II Paralipomenon 2, 12)
Fecit quoque domum Sancti sanctorum: longitudinem juxta latitudinem domus cubitorum viginti: et latitudinem similiter viginti cubitorum: et laminis aureis texit eam, quasi talentis sexcentis. (Liber II Paralipomenon 3, 8)
Sed et clavos fecit aureos, ita ut singuli clavi siclos quinquagenos appenderent: cœnacula quoque texit auro. (Liber II Paralipomenon 3, 9)
Fecit etiam in domo Sancti sanctorum cherubim duos, opere statuario: et texit eos auro. (Liber II Paralipomenon 3, 10)
Fecit quoque velum ex hyacintho, purpura, cocco, et bysso: et intexuit ei cherubim. (Liber II Paralipomenon 3, 14)
Fecit quoque altare æneum viginti cubitorum longitudinis, et viginti cubitorum latitudinis, et decem cubitorum altitudinis. (Liber II Paralipomenon 4, 1)
Fecit quoque conchas decem: et posuit quinque a dextris, et quinque a sinistris, ut lavarent in eis omnia quæ in holocaustum oblaturi erant: porro in mari sacerdotes lavabantur. (Liber II Paralipomenon 4, 6)
Fecit autem et candelabra aurea decem secundum speciem qua jussa erant fieri: et posuit ea in templo, quinque a dextris, et quinque a sinistris. (Liber II Paralipomenon 4, 7)
Fecit etiam atrium sacerdotum, et basilicam grandem: et ostia in basilica, quæ texit ære. (Liber II Paralipomenon 4, 9)
Fecit autem Hiram lebetes, et creagras, et phialas: et complevit omne opus regis in domo Dei: (Liber II Paralipomenon 4, 11)
Bases etiam fecit, et conchas, quas superposuit basibus: (Liber II Paralipomenon 4, 14)
