Found 671 Results for: Fecit
Et qui stare fecit solem, virique Mendacii, et Securus, et Incendens, qui principes fuerunt in Moab, et qui reversi sunt in Lahem: hæc autem verba vetera. (Liber I Paralipomenon 4, 22)
Hæc fecit Banaias filius Jojadæ, qui erat inter tres robustos nominatissimus, (Liber I Paralipomenon 11, 24)
Fecit ergo David sicut præceperat ei Deus, et percussit castra Philisthinorum, de Gabaon usque Gazera. (Liber I Paralipomenon 14, 16)
Fecit quoque sibi domos in civitate David: et ædificavit locum arcæ Dei, tetenditque ei tabernaculum. (Liber I Paralipomenon 15, 1)
In illo die fecit David principem ad confitendum Domino Asaph et fratres ejus: (Liber I Paralipomenon 16, 7)
Recordamini mirabilium ejus quæ fecit ; signorum illius, et judiciorum oris ejus, (Liber I Paralipomenon 16, 12)
Omnes enim dii populorum idola: Dominus autem cælos fecit. (Liber I Paralipomenon 16, 26)
Heman quoque et Idithun canentes tuba, et quatientes cymbala et omnia musicorum organa ad canendum Deo: filios autem Idithun fecit esse portarios. (Liber I Paralipomenon 16, 42)
Necnon de Thebath et Chun urbibus Adarezer æris plurimum, de quo fecit Salomon mare æneum, et columnas, et vasa ænea. (Liber I Paralipomenon 18, 8)
populum autem, qui erat in ea, eduxit, et fecit super eos tribulas, et trahas, et ferrata carpenta transire, ita ut dissecarentur et contererentur. Sic fecit David cunctis urbibus filiorum Ammon: et reversus est cum omni populo suo in Jerusalem. (Liber I Paralipomenon 20, 3)
et abiit cum universa multitudine in excelsum Gabaon, ubi erat tabernaculum fœderis Dei, quod fecit Moyses famulus Dei in solitudine. (Liber II Paralipomenon 1, 3)
Congregavitque sibi currus et equites, et facti sunt ei mille quadringenti currus, et duodecim millia equitum: et fecit eos esse in urbibus quadrigarum, et cum rege in Jerusalem. (Liber II Paralipomenon 1, 14)
