Mosaico decorativo

Encontrados 671 resultados para: Fecit

  • Dixit autem Hiram rex Tyri per litteras quas miserat Salomoni: Quia dilexit Dominus populum suum, idcirco te regnare fecit super eum. (Liber II Paralipomenon 2, 11)

  • Et addidit, dicens: Benedictus Dominus Deus Israël, qui fecit cælum et terram: qui dedit David regi filium sapientem et eruditum et sensatum atque prudentem, ut ædificaret domum Domino, et palatium sibi. (Liber II Paralipomenon 2, 12)

  • Fecit quoque domum Sancti sanctorum: longitudinem juxta latitudinem domus cubitorum viginti: et latitudinem similiter viginti cubitorum: et laminis aureis texit eam, quasi talentis sexcentis. (Liber II Paralipomenon 3, 8)

  • Sed et clavos fecit aureos, ita ut singuli clavi siclos quinquagenos appenderent: cœnacula quoque texit auro. (Liber II Paralipomenon 3, 9)

  • Fecit etiam in domo Sancti sanctorum cherubim duos, opere statuario: et texit eos auro. (Liber II Paralipomenon 3, 10)

  • Fecit quoque velum ex hyacintho, purpura, cocco, et bysso: et intexuit ei cherubim. (Liber II Paralipomenon 3, 14)

  • Fecit quoque altare æneum viginti cubitorum longitudinis, et viginti cubitorum latitudinis, et decem cubitorum altitudinis. (Liber II Paralipomenon 4, 1)

  • Fecit quoque conchas decem: et posuit quinque a dextris, et quinque a sinistris, ut lavarent in eis omnia quæ in holocaustum oblaturi erant: porro in mari sacerdotes lavabantur. (Liber II Paralipomenon 4, 6)

  • Fecit autem et candelabra aurea decem secundum speciem qua jussa erant fieri: et posuit ea in templo, quinque a dextris, et quinque a sinistris. (Liber II Paralipomenon 4, 7)

  • Fecit etiam atrium sacerdotum, et basilicam grandem: et ostia in basilica, quæ texit ære. (Liber II Paralipomenon 4, 9)

  • Fecit autem Hiram lebetes, et creagras, et phialas: et complevit omne opus regis in domo Dei: (Liber II Paralipomenon 4, 11)

  • Bases etiam fecit, et conchas, quas superposuit basibus: (Liber II Paralipomenon 4, 14)


“O temor e a confiança devem dar as mãos e proceder como irmãos. Se nos damos conta de que temos muito temor devemos recorrer à confiança. Se confiamos excessivamente devemos ter um pouco de temor”. São Padre Pio de Pietrelcina