Mosaico decorativo

Found 1517 Results for: Dei

  • quoniam magna potentia Dei solius, et ab humilibus honoratur. (Liber Ecclesiasticus 3, 21)

  • Amico fideli nulla est comparatio, et non est digna ponderatio auri et argenti contra bonitatem fidei illius. (Liber Ecclesiasticus 6, 15)

  • Sapientia enim doctrinæ secundum nomen est ejus, et non est multis manifestata: quibus autem cognita est, permanet usque ad conspectum Dei. (Liber Ecclesiasticus 6, 23)

  • In multitudine presbyterorum prudentium sta, et sapientiæ illorum ex corde conjungere, ut omnem narrationem Dei possis audire, et proverbia laudis non effugiant a te. (Liber Ecclesiasticus 6, 35)

  • Cogitatum tuum habe in præceptis Dei, et in mandatis illius maxime assiduus esto: et ipse dabit tibi cor, et concupiscentia sapientiæ dabitur tibi. (Liber Ecclesiasticus 6, 37)

  • Viri justi sint tibi convivæ, et in timore Dei sit tibi gloriatio: (Liber Ecclesiasticus 9, 22)

  • et in sensu sit tibi cogitatus Dei, et omnis enarratio tua in præceptis Altissimi. (Liber Ecclesiasticus 9, 23)

  • In manu Dei potestas terræ: et utilem rectorem suscitabit in tempus super illam. (Liber Ecclesiasticus 10, 4)

  • In manu Dei prosperitas hominis, et super faciem scribæ imponet honorem suum. (Liber Ecclesiasticus 10, 5)

  • Gloria divitum, honoratorum, et pauperum, timor Dei est. (Liber Ecclesiasticus 10, 25)

  • et oculus Dei respexit illum in bono, et erexit eum ab humilitate ipsius, et exaltavit caput ejus: et mirati sunt in illo multi, et honoraverunt Deum. (Liber Ecclesiasticus 11, 13)

  • Datio Dei permanet justis, et profectus illius successus habebit in æternum. (Liber Ecclesiasticus 11, 17)


"Nas tentações, combata com coragem! Nas quedas, humilhe-se mas não desanime!" São Padre Pio de Pietrelcina