Found 12723 Results for: Ut
Quoniam autem in lege nemo iustificatur apud Deum manifestum est, quia iustus ex fide vivet; (Epistula ad Galatas 3, 11)
lex autem non est ex fide; sed, qui fecerit ea, vivet in illis. (Epistula ad Galatas 3, 12)
ut in gentes benedictio Abrahae fieret in Christo Iesu, ut promissionem Spiritus accipiamus per fidem. (Epistula ad Galatas 3, 14)
Fratres, secundum hominem dico, tamen hominis confirmatum testamentum nemo irritum facit aut superordinat. (Epistula ad Galatas 3, 15)
Abrahae autem dictae sunt promissiones et semini eius. Non dicit: “Et seminibus”, quasi in multis, sed quasi in uno: “Et semini tuo”, qui est Christus. (Epistula ad Galatas 3, 16)
Hoc autem dico: Testamentum confirmatum a Deo, quae post quadringentos et triginta annos facta est lex, non irritum facit ad evacuandam promissionem. (Epistula ad Galatas 3, 17)
Nam si ex lege hereditas, iam non ex promissione; Abrahae autem per promissionem donavit Deus. (Epistula ad Galatas 3, 18)
Mediator autem unius non est, Deus autem unus est. (Epistula ad Galatas 3, 20)
Sed conclusit Scriptura omnia sub peccato, ut promissio ex fide Iesu Christi daretur credentibus. (Epistula ad Galatas 3, 22)
Prius autem quam veniret fides, sub lege custodiebamur conclusi in eam fidem, quae revelanda erat. (Epistula ad Galatas 3, 23)
Itaque lex paedagogus noster fuit in Christum, ut ex fide iustificemur; (Epistula ad Galatas 3, 24)
Si autem vos Christi, ergo Abrahae semen estis, secundum promissionem heredes. (Epistula ad Galatas 3, 29)