Mosaico decorativo

Encontrados 12723 resultados para: Ut

  • Quoniam autem in lege nemo iustificatur apud Deum manifestum est, quia iustus ex fide vivet; (Epistula ad Galatas 3, 11)

  • lex autem non est ex fide; sed, qui fecerit ea, vivet in illis. (Epistula ad Galatas 3, 12)

  • ut in gentes benedictio Abrahae fieret in Christo Iesu, ut promissionem Spiritus accipiamus per fidem. (Epistula ad Galatas 3, 14)

  • Fratres, secundum hominem dico, tamen hominis confirmatum testamentum nemo irritum facit aut superordinat. (Epistula ad Galatas 3, 15)

  • Abrahae autem dictae sunt promissiones et semini eius. Non dicit: “Et seminibus”, quasi in multis, sed quasi in uno: “Et semini tuo”, qui est Christus. (Epistula ad Galatas 3, 16)

  • Hoc autem dico: Testamentum confirmatum a Deo, quae post quadringentos et triginta annos facta est lex, non irritum facit ad evacuandam promissionem. (Epistula ad Galatas 3, 17)

  • Nam si ex lege hereditas, iam non ex promissione; Abrahae autem per promissionem donavit Deus. (Epistula ad Galatas 3, 18)

  • Mediator autem unius non est, Deus autem unus est. (Epistula ad Galatas 3, 20)

  • Sed conclusit Scriptura omnia sub peccato, ut promissio ex fide Iesu Christi daretur credentibus. (Epistula ad Galatas 3, 22)

  • Prius autem quam veniret fides, sub lege custodiebamur conclusi in eam fidem, quae revelanda erat. (Epistula ad Galatas 3, 23)

  • Itaque lex paedagogus noster fuit in Christum, ut ex fide iustificemur; (Epistula ad Galatas 3, 24)

  • Si autem vos Christi, ergo Abrahae semen estis, secundum promissionem heredes. (Epistula ad Galatas 3, 29)


"Quem te agita e te atormenta é o demônio. Quem te consola é Deus!" São Padre Pio de Pietrelcina