Found 12723 Results for: Ut
Dico autem: Quanto tempore heres parvulus est, nihil differt a servo, cum sit dominus omnium, (Epistula ad Galatas 4, 1)
sed sub tutoribus est et actoribus usque ad praefinitum tempus a patre. (Epistula ad Galatas 4, 2)
ut eos, qui sub lege erant, redimeret, ut adoptionem filiorum reciperemus. (Epistula ad Galatas 4, 5)
Quoniam autem estis filii, misit Deus Spiritum Filii sui in corda nostra clamantem: “Abba, Pater!”. (Epistula ad Galatas 4, 6)
nunc autem, cum cognoveritis Deum, immo cogniti sitis a Deo, quomodo convertimini iterum ad infirma et egena elementa, quibus rursus ut antea servire vultis? (Epistula ad Galatas 4, 9)
Estote sicut ego, quia et ego sicut vos; fratres, obsecro vos. Nihil me laesistis; (Epistula ad Galatas 4, 12)
scitis autem quia per infirmitatem carnis pridem vobis evangelizavi, (Epistula ad Galatas 4, 13)
et tentationem vestram in carne mea non sprevistis neque respuistis, sed sicut angelum Dei excepistis me, sicut Christum Iesum. (Epistula ad Galatas 4, 14)
Aemulantur vos non bene, sed excludere vos volunt, ut illos aemulemini. (Epistula ad Galatas 4, 17)
Bonum est autem aemulari in bono semper, et non tantum cum praesens sum apud vos, (Epistula ad Galatas 4, 18)
Vellem autem esse apud vos modo et mutare vocem meam, quoniam incertus sum in vobis. (Epistula ad Galatas 4, 20)
Sed qui de ancilla, secundum carnem natus est; qui autem de libera, per promissionem. (Epistula ad Galatas 4, 23)