Found 12723 Results for: Ut
mali autem homines et seductores proficient in peius, in errorem mittentes et errantes. (Epistula II ad Timotheum 3, 13)
et quia ab infantia Sacras Litteras nosti, quae te possunt instruere ad salutem per fidem, quae est in Christo Iesu. (Epistula II ad Timotheum 3, 15)
Omnis Scriptura divinitus inspirata est et utilis ad docendum, ad arguendum, ad corrigendum, ad erudiendum in iustitia, (Epistula II ad Timotheum 3, 16)
ut perfectus sit homo Dei, ad omne opus bonum instructus. (Epistula II ad Timotheum 3, 17)
et a veritate quidem auditum avertent, ad fabulas autem convertentur. (Epistula II ad Timotheum 4, 4)
Ego enim iam delibor, et tempus meae resolutionis instat. (Epistula II ad Timotheum 4, 6)
in reliquo reposita est mihi iustitiae corona, quam reddet mihi Dominus in illa die, iustus iudex, non solum autem mihi sed et omnibus, qui diligunt adventum eius. (Epistula II ad Timotheum 4, 8)
Lucas est mecum solus. Marcum assumens adduc tecum, est enim mihi utilis in ministerium. (Epistula II ad Timotheum 4, 11)
Tychicum autem misi Ephesum. (Epistula II ad Timotheum 4, 12)
Paenulam, quam reliqui Troade apud Carpum, veniens affer, et libros, maxime autem membranas. (Epistula II ad Timotheum 4, 13)
In prima mea defensione nemo mihi affuit, sed omnes me dereliquerunt. Non illis reputetur; (Epistula II ad Timotheum 4, 16)
Dominus autem mihi astitit et confortavit me, ut per me praedicatio impleatur, et audiant omnes gentes; et liberatus sum de ore leonis. (Epistula II ad Timotheum 4, 17)