Found 12723 Results for: Ut
In magna autem domo non solum sunt vasa aurea et argentea sed et lignea et fictilia, et quaedam quidem in honorem, quaedam autem in ignominiam; (Epistula II ad Timotheum 2, 20)
si quis ergo emundaverit se ab istis, erit vas in honorem, sanctificatum, utile Domino, ad omne opus bonum paratum. (Epistula II ad Timotheum 2, 21)
Iuvenilia autem desideria fuge, sectare vero iustitiam, fidem, caritatem, pacem cum his, qui invocant Dominum de corde puro. (Epistula II ad Timotheum 2, 22)
Stultas autem et sine disciplina quaestiones devita, sciens quia generant lites; (Epistula II ad Timotheum 2, 23)
servum autem Domini non oportet litigare, sed mansuetum esse ad omnes, aptum ad docendum, patientem, (Epistula II ad Timotheum 2, 24)
Hoc autem scito, quod in no vissimis diebus instabunt tem pora periculosa. (Epistula II ad Timotheum 3, 1)
habentes speciem quidem pietatis, virtutem autem eius abnegantes; et hos devita. (Epistula II ad Timotheum 3, 5)
Quemadmodum autem Iannes et Iambres restiterunt Moysi, ita et hi resistunt veritati, homines corrupti mente, reprobi circa fidem; (Epistula II ad Timotheum 3, 8)
sed ultra non proficient, insipientia enim eorum manifesta erit omnibus, sicut et illorum fuit. (Epistula II ad Timotheum 3, 9)
Tu autem assecutus es meam doctrinam, institutionem, propositum, fidem, longanimitatem, dilectionem, patientiam, (Epistula II ad Timotheum 3, 10)
persecutiones, passiones, qualia mihi facta sunt Antiochiae, Iconii, Lystris, quales persecutiones sustinui; et ex omnibus me eripuit Dominus. (Epistula II ad Timotheum 3, 11)
Et omnes, qui volunt pie vivere in Christo Iesu, persecutionem patientur; (Epistula II ad Timotheum 3, 12)