Found 12723 Results for: Ut
recordationem accipiens eius fidei, quae est in te non ficta, quae et habitavit primum in avia tua Loide et matre tua Eunice, certus sum autem quod et in te. (Epistula II ad Timotheum 1, 5)
Propter quam causam admoneo te, ut resuscites donationem Dei, quae est in te per impositionem manuum mearum; (Epistula II ad Timotheum 1, 6)
non enim dedit nobis Deus Spiritum timoris sed virtutis et dilectionis et sobrietatis. (Epistula II ad Timotheum 1, 7)
Noli itaque erubescere testimonium Domini nostri neque me vinctum eius, sed collabora evangelio secundum virtutem Dei, (Epistula II ad Timotheum 1, 8)
manifestata autem nunc per illustrationem salvatoris nostri Iesu Christi, qui destruxit quidem mortem, illuminavit autem vitam et incorruptionem per evangelium, (Epistula II ad Timotheum 1, 10)
Collabora sicut bonus miles Christi Iesu. (Epistula II ad Timotheum 2, 3)
Nemo militans implicat se saeculi negotiis, ut ei placeat, qui eum elegit; (Epistula II ad Timotheum 2, 4)
si autem certat quis agone, non coronatur nisi legitime certaverit. (Epistula II ad Timotheum 2, 5)
Ideo omnia sustineo propter electos, ut et ipsi salutem consequantur, quae est in Christo Iesu cum gloria aeterna. (Epistula II ad Timotheum 2, 10)
Haec commone testificans coram Deo verbis non contendere: in nihil utile est, nisi ad subversionem audientium. (Epistula II ad Timotheum 2, 14)
Profana autem inaniloquia devita, magis enim proficient ad impietatem, (Epistula II ad Timotheum 2, 16)
et sermo eorum ut cancer serpit; ex quibus est Hymenaeus et Philetus, (Epistula II ad Timotheum 2, 17)