Found 384 Results for: Tunc
Et Timotheum quidem in illis locis non comprehenderunt, qui, nullo negotio perfecto, tunc de locis regressus erat, relicto tamen in quodam loco firmissimo praesidio. (Liber II Maccabaeorum 12, 18)
Tunc gentes, quae de Iudaea fugerant Iudam, gregatim se Nicanori miscebant, miserias et clades Iudaeorum prosperitates rerum suarum existimantes fore. (Liber II Maccabaeorum 14, 14)
Tunc invocabunt me, et non exaudiam, instanter quaerent me et non invenient me, (Liber Proverbiorum 1, 28)
tunc intelleges timorem Domini et scientiam Dei invenies. (Liber Proverbiorum 2, 5)
Tunc intelleges iustitiam et iudicium et aequitatem et omnem semitam bonam, (Liber Proverbiorum 2, 9)
tunc ambulabis fiducialiter in via tua, et pes tuus non impinget. (Liber Proverbiorum 3, 23)
“Malum est, malum est!” dicit omnis emptor et, cum recesserit, tunc gloriabitur. (Liber Proverbiorum 20, 14)
Tunc stabit iustus in magna constantia adversus eos, qui angustiaverunt illum et qui spreverunt labores eius. (Liber Sapientiae 5, 1)
Et tecum sapientia, quae novit opera tua, quae et affuit tunc, cum orbem terrarum faceres, et sciebat quid esset placitum in oculis tuis et quid directum in praeceptis tuis. (Liber Sapientiae 9, 9)
ostendens per sitim, quae tunc fuit, quemadmodum adversarios excruciares. (Liber Sapientiae 11, 8)
Acerbo enim luctu dolens pater, cito sibi rapti filii fecit imaginem et illum, qui tunc homo mortuus fuerat, nunc tamquam deum colere coepit et tradidit subiectis sacra et sacrificia. (Liber Sapientiae 14, 15)
Propter hoc, et tunc in omnia transfigurata, omnium nutrici gratiae tuae deserviebat ad voluntatem eorum, qui a te desiderabant, (Liber Sapientiae 16, 25)