Found 384 Results for: Tunc
Tunc saliet sicut cervus claudus, et exsultabit lingua mutorum, quia erumpent in deserto aquae, et torrentes in solitudine. (Liber Isaiae 35, 6)
Taceant ante me insulae, et gentes renovent fortitudinem; accedant et tunc loquantur, simul ad iudicium propinquemus. (Liber Isaiae 41, 1)
Nolite timere neque conturbemini; nonne ex tunc audire te feci et annuntiavi? Vos estis testes mei. Numquid est Deus absque me aut Petra, quam ego non noverim?”. (Liber Isaiae 44, 8)
Annuntiate et venite et consiliamini simul. Quis auditum fecit hoc ab initio, ex tunc praedixit illud? Numquid non ego Dominus, et non est ultra Deus absque me? Deus iustus et salvans non est praeter me. (Liber Isaiae 45, 21)
Priora ex tunc annuntiavi, et ex ore meo exierunt, et audita feci ea; repente operatus sum, et venerunt. (Liber Isaiae 48, 3)
Praedixi tibi ex tunc; antequam venirent, indicavi tibi, ne forte diceres: “Idolum meum operatum est haec, et sculptile meum et conflatile mandaverunt ista”. (Liber Isaiae 48, 5)
Nunc creata sunt et non ex tunc, et ante eorum diem, et non audisti ea, ne forte diceres: “Ecce ego cognovi ea”. (Liber Isaiae 48, 7)
Neque audisti neque cognovisti, neque ex tunc aperta est auris tua; scio enim quia praevaricans praevaricaris et transgressor ex utero vocaris. (Liber Isaiae 48, 8)
Tunc erumpet quasi aurora lumen tuum, et sanatio tua citius orietur; et anteibit faciem tuam iustitia tua, et gloria Domini colliget te. (Liber Isaiae 58, 8)
Tunc invocabis, et Dominus exaudiet; clamabis, et dicet: “Ecce adsum”. Si abstuleris de medio tui iugum et desieris extendere digitum et loqui iniquitatem; (Liber Isaiae 58, 9)
tunc delectaberis super Domino; et vehi te faciam super altitudines terrae et cibabo te hereditate Iacob patris tui. Os enim Domini locutum est. (Liber Isaiae 58, 14)
Tunc videbis et illuminaberis, et palpitabit et dilatabitur cor tuum, quia confluet ad te multitudo maris, fortitudo gentium veniet tibi; (Liber Isaiae 60, 5)