Found 384 Results for: Tunc
Tunc repletum est gaudio os nostrum, et lingua nostra exsultatione. Tunc dicebant inter gentes: “Magnificavit Dominus facere cum eis”. (Liber Psalmorum 126, 2)
Tunc descenderunt multi quaerentes iustitiam et iudicium in desertum, ut sederent ibi, (Liber I Maccabaeorum 2, 29)
Tunc congregata est ad eos synagoga Asidaeorum fortis viribus ex Israel, omnis voluntarius in lege; (Liber I Maccabaeorum 2, 42)
Tunc ordinavit Iudas viros, ut pugnarent adversus eos, qui erant in arce, donec mundaret sancta. (Liber I Maccabaeorum 4, 41)
Et consensit illis Simon et non debellavit eos; eiecit tamen eos de civitate et mundavit aedes, in quibus fuerant simulacra, et tunc intravit in eam canens et benedicens. (Liber I Maccabaeorum 13, 47)
Tunc restitit Simon et pugnavit pro gente sua et erogavit pecunias multas et armavit viros virtutis gentis suae et dedit illis stipendia. (Liber I Maccabaeorum 14, 32)
Tunc vulneratus est Iudas frater Ioannis; Ioannes autem insecutus est eos, donec venit Cedron, quam aedificavit. (Liber I Maccabaeorum 16, 9)
Nam cum in Persidem ducerentur patres nostri, sacerdotes, qui tunc cultores Dei erant, acceptum ignem de altari occulte absconderunt in cavo putei situm habentis siccum, in quo contutati sunt eum, ita ut omnibus ignotus esset locus. (Liber II Maccabaeorum 1, 19)
et tunc Dominus ostendet haec, et apparebit maiestas Domini, et nubes erit, sicut et sub Moyse manifestabatur, sicut et Salomon petiit, ut locus sanctificaretur magnifice. (Liber II Maccabaeorum 2, 8)
Tunc summus sacerdos ostendit deposita esse viduarum et pupillorum; (Liber II Maccabaeorum 3, 10)
Tunc rex accensus ira in hunc super omnes crudelius desaevit, indigne ferens se derisum. (Liber II Maccabaeorum 7, 39)
Tunc omnes simul benedixerunt misericordem Deum et convaluerunt animis non solum homines, sed et bestias ferocissimas et muros ferreos parati penetrare. (Liber II Maccabaeorum 11, 9)