Mosaico decorativo

Found 426 Results for: Spiritus Sanctus

  • Exsulta et lauda, quae habitas in Sion, quia magnus in medio tui Sanctus Israel”. (Liber Isaiae 12, 6)

  • Et dirumpetur spiritus Aegypti in visceribus eius, et consilium eius confundam; et interrogabunt simulacra et divinos et pythones et hariolos. (Liber Isaiae 19, 3)

  • quia factus es fortitudo pauperi, fortitudo egeno in tribulatione sua, protectio a turbine, umbraculum ab aestu: spiritus enim robustorum quasi imber hiemalis. (Liber Isaiae 25, 4)

  • et spiritus iudicii sedenti ad iudicandum et fortitudo vertentibus proelium usque ad portam. (Liber Isaiae 28, 6)

  • Propterea haec dicit Sanctus Israel: “Pro eo quod reprobastis verbum hoc et sperastis in perversitatem et in perfidiam et innixi estis super eis, (Liber Isaiae 30, 12)

  • Quia haec dixit Dominus Deus, Sanctus Israel: “In conversione et quiete salvi eritis; in silentio et in spe erit fortitudo vestra”. Et noluistis 16 et dixistis: “Nequaquam, sed super equis fugiemus”, ideo fugietis; et: “Super veloces ascendemus”, ideo veloces erunt, qui persequentur vos. (Liber Isaiae 30, 15)

  • Spiritus eius velut torrens inundans, usque ad collum pertingens, ad cribrandas gentes in cribro funesto, et frenum dolosum in maxillis populorum. (Liber Isaiae 30, 28)

  • Aegyptius homo et non Deus, et equi eorum caro et non spiritus; et Dominus inclinabit manum suam, et corruet auxiliator, et cadet, cui praestatur auxilium, simulque omnes consumentur. (Liber Isaiae 31, 3)

  • donec effundatur super nos spiritus de excelso. Et erit desertum in hortum, et hortus in saltum reputabitur, (Liber Isaiae 32, 15)

  • Concipietis fenum, parietis stipulam; spiritus meus ut ignis vorabit vos. (Liber Isaiae 33, 11)

  • Requirite in libro Domini et legite: unum ex eis non deest, alter alterum exspectare non debet; quia os Domini praecepit, et spiritus eius ipse congregavit ea. (Liber Isaiae 34, 16)

  • Domine, in te sperat cor meum; vivat spiritus meus, sana me et vivifica me; (Liber Isaiae 38, 16)


"O bem dura eternamente." São Padre Pio de Pietrelcina