Mosaico decorativo

1. Et dices in die illa: “Confitebor tibi, Domine, quoniam cum iratus eras mihi, conversus est furor tuus, et consolatus es me.

2. Ecce Deus salutis meae; fiducialiter agam et non timebo, quia fortitudo mea et laus mea Dominus, et factus est mihi in salutem”.

3. Et haurietis aquas in gaudio de fontibus salutis.

4. Et dicetis in die illa: “Confitemini Domino et invocate nomen eius, notas facite in populis adinventiones eius; mementote quoniam excelsum est nomen eius.

5. Cantate Domino, quoniam magnifice fecit; notum sit hoc in universa terra.

6. Exsulta et lauda, quae habitas in Sion, quia magnus in medio tui Sanctus Israel”.


Read the Bible in a Year

Join our community and complete the entire Bible in 365 days. A structured and inspiring path to deepen your faith and knowledge of Scripture.