Znaleziono 426 Wyniki dla: Spiritus Sanctus
Exsulta et lauda, quae habitas in Sion, quia magnus in medio tui Sanctus Israel”. (Liber Isaiae 12, 6)
Et dirumpetur spiritus Aegypti in visceribus eius, et consilium eius confundam; et interrogabunt simulacra et divinos et pythones et hariolos. (Liber Isaiae 19, 3)
quia factus es fortitudo pauperi, fortitudo egeno in tribulatione sua, protectio a turbine, umbraculum ab aestu: spiritus enim robustorum quasi imber hiemalis. (Liber Isaiae 25, 4)
et spiritus iudicii sedenti ad iudicandum et fortitudo vertentibus proelium usque ad portam. (Liber Isaiae 28, 6)
Propterea haec dicit Sanctus Israel: “Pro eo quod reprobastis verbum hoc et sperastis in perversitatem et in perfidiam et innixi estis super eis, (Liber Isaiae 30, 12)
Quia haec dixit Dominus Deus, Sanctus Israel: “In conversione et quiete salvi eritis; in silentio et in spe erit fortitudo vestra”. Et noluistis 16 et dixistis: “Nequaquam, sed super equis fugiemus”, ideo fugietis; et: “Super veloces ascendemus”, ideo veloces erunt, qui persequentur vos. (Liber Isaiae 30, 15)
Spiritus eius velut torrens inundans, usque ad collum pertingens, ad cribrandas gentes in cribro funesto, et frenum dolosum in maxillis populorum. (Liber Isaiae 30, 28)
Aegyptius homo et non Deus, et equi eorum caro et non spiritus; et Dominus inclinabit manum suam, et corruet auxiliator, et cadet, cui praestatur auxilium, simulque omnes consumentur. (Liber Isaiae 31, 3)
donec effundatur super nos spiritus de excelso. Et erit desertum in hortum, et hortus in saltum reputabitur, (Liber Isaiae 32, 15)
Concipietis fenum, parietis stipulam; spiritus meus ut ignis vorabit vos. (Liber Isaiae 33, 11)
Requirite in libro Domini et legite: unum ex eis non deest, alter alterum exspectare non debet; quia os Domini praecepit, et spiritus eius ipse congregavit ea. (Liber Isaiae 34, 16)
Domine, in te sperat cor meum; vivat spiritus meus, sana me et vivifica me; (Liber Isaiae 38, 16)