Found 12332 Results for: Os
benedicam tibi et multiplicabo semen tuum sicut stellas caeli et velut arenam, quae est in litore maris. Possidebit semen tuum portas inimicorum suorum, (Liber Genesis 22, 17)
Reversus est Abraham ad pueros suos, et surrexerunt abieruntque Bersabee simul, et habitavit Abraham in Bersabee. (Liber Genesis 22, 19)
His ita gestis, nuntiatum est Abrahae quod Melcha quoque genuisset filios Nachor fratri suo: (Liber Genesis 22, 20)
ac Bathuel, de quo nata est Rebecca. Octo istos genuit Melcha Nachor fratri Abrahae. 24 Concubina vero illius, nomine Reuma, peperit Tabee et Gaham et Tahas et Maacha. (Liber Genesis 22, 23)
Cumque surrexisset ab officio funeris, locutus est ad filios Heth dicens: (Liber Genesis 23, 3)
“Advena sum et inquilinus apud vos; date mihi possessionem sepulcri vobiscum, ut sepeliam mortuum meum”. (Liber Genesis 23, 4)
“Audi nos, domine, princeps Dei es apud nos: in nobilissimo sepulcrorum nostrorum sepeli mortuum tuum; nullusque te prohibebit, quin in sepulcro eius sepelias mortuum tuum”. (Liber Genesis 23, 6)
Surrexit Abraham et adoravit populum terrae, filios videlicet Heth, (Liber Genesis 23, 7)
dixitque ad eos: “Si placet animae vestrae, ut sepeliam mortuum meum, audite me et intercedite pro me apud Ephron filium Seor, (Liber Genesis 23, 8)
ut det mihi speluncam Machpela, quam habet in extrema parte agri sui. Pecunia digna tradat eam mihi coram vobis in possessionem sepulcri”. (Liber Genesis 23, 9)
Auscultavit Abraham Ephron et appendit pecuniam, quam Ephron postulaverat, audientibus filiis Heth, quadringentos siclos argenti, sicut mos erat apud negotiatores. (Liber Genesis 23, 16)
Abrahae in possessionem, videntibus filiis Heth cunctis, qui intrabant portam civitatis illius. (Liber Genesis 23, 18)