Mosaico decorativo

Talált 12332 Eredmények: Os

  • benedicam tibi et multiplicabo semen tuum sicut stellas caeli et velut arenam, quae est in litore maris. Possidebit semen tuum portas inimicorum suorum, (Liber Genesis 22, 17)

  • Reversus est Abraham ad pueros suos, et surrexerunt abieruntque Bersabee simul, et habitavit Abraham in Bersabee. (Liber Genesis 22, 19)

  • His ita gestis, nuntiatum est Abrahae quod Melcha quoque genuisset filios Nachor fratri suo: (Liber Genesis 22, 20)

  • ac Bathuel, de quo nata est Rebecca. Octo istos genuit Melcha Nachor fratri Abrahae. 24 Concubina vero illius, nomine Reuma, peperit Tabee et Gaham et Tahas et Maacha. (Liber Genesis 22, 23)

  • Cumque surrexisset ab officio funeris, locutus est ad filios Heth dicens: (Liber Genesis 23, 3)

  • “Advena sum et inquilinus apud vos; date mihi possessionem sepulcri vobiscum, ut sepeliam mortuum meum”. (Liber Genesis 23, 4)

  • “Audi nos, domine, princeps Dei es apud nos: in nobilissimo sepulcrorum nostrorum sepeli mortuum tuum; nullusque te prohibebit, quin in sepulcro eius sepelias mortuum tuum”. (Liber Genesis 23, 6)

  • Surrexit Abraham et adoravit populum terrae, filios videlicet Heth, (Liber Genesis 23, 7)

  • dixitque ad eos: “Si placet animae vestrae, ut sepeliam mortuum meum, audite me et intercedite pro me apud Ephron filium Seor, (Liber Genesis 23, 8)

  • ut det mihi speluncam Machpela, quam habet in extrema parte agri sui. Pecunia digna tradat eam mihi coram vobis in possessionem sepulcri”. (Liber Genesis 23, 9)

  • Auscultavit Abraham Ephron et appendit pecuniam, quam Ephron postulaverat, audientibus filiis Heth, quadringentos siclos argenti, sicut mos erat apud negotiatores. (Liber Genesis 23, 16)

  • Abrahae in possessionem, videntibus filiis Heth cunctis, qui intrabant portam civitatis illius. (Liber Genesis 23, 18)


"Somente por meio de Jesus podemos esperar a salvação." São Padre Pio de Pietrelcina