Found 12332 Results for: Os
et Dominus benedixit domino meo valde, magnificatusque est; et dedit ei oves et boves, argentum et aurum, servos et ancillas, camelos et asinos. (Liber Genesis 24, 35)
Innocens eris a maledictione mea, cum veneris ad propinquos meos, et non dederint tibi; tunc innocens eris a maledictione mea". (Liber Genesis 24, 41)
Quae festina deposuit hydriam de umero et dixit mihi: "Et tu bibe, et camelis tuis potum tribuam". Bibi, et adaquavit camelos. (Liber Genesis 24, 46)
Interrogavique eam et dixi: Cuius es filia? Quae respondit: "Filia Bathuelis sum filii Nachor, quem peperit illi Melcha". Suspendi itaque anulum in naribus eius et armillas posui in manibus eius. (Liber Genesis 24, 47)
Responderunt Laban et Bathuel: “A Domino egressus est sermo; non possumus extra placitum eius quidquam aliud loqui tecum. (Liber Genesis 24, 50)
Prolatisque vasis argenteis et aureis ac vestibus, dedit ea Rebeccae; res pretiosas dedit fratri eius et matri. (Liber Genesis 24, 53)
Responderuntque frater eius et mater: “Maneat puella saltem decem dies apud nos et postea proficiscetur”. (Liber Genesis 24, 55)
imprecantes prospera sorori suae atque dicentes: “Soror nostra es, crescas in mille milia, et possideat semen tuum portas inimicorum suorum!”. (Liber Genesis 24, 60)
Et egressus est Isaac ad lamentandum in agro, inclinata iam die. Cumque levasset oculos, vidit camelos venientes. (Liber Genesis 24, 63)
Rebecca quoque levavit oculos et vidit Isaac; descenditque de camelo (Liber Genesis 24, 64)
Deditque Abraham cuncta, quae possederat, Isaac; (Liber Genesis 25, 5)
filiis autem concubinarum suarum largitus est munera et separavit eos ab Isaac filio suo, dum adhuc ipse viveret, ad plagam orientalem. (Liber Genesis 25, 6)