Mosaico decorativo

Found 3318 Results for: Dominus

  • Praevenerunt me in die afflictionis meae, et factus est Dominus firmamentum meum; (Liber II Samuelis 22, 19)

  • Retribuit mihi Dominus secundum iustitiam meam et secundum munditiam manuum mearum reddit mihi, (Liber II Samuelis 22, 21)

  • Et retribuet mihi Dominus secundum iustitiam meam et secundum munditiam meam in conspectu oculorum suorum. (Liber II Samuelis 22, 25)

  • Vivit Dominus, et benedicta petra mea, et exaltetur Deus, petra salutis meae. (Liber II Samuelis 22, 47)

  • Cumque ascendissent viri Israel, ipse stetit et percussit Philisthaeos, donec deficeret manus eius et obrigesceret cum gladio; fecitque Dominus salutem magnam in die illa, et populus reversus est tantum ad spolia detrahenda. (Liber II Samuelis 23, 10)

  • stetit ille in medio agri et tuitus est eum percussitque Philisthaeos, et fecit Dominus salutem magnam. (Liber II Samuelis 23, 12)

  • dicens: “Propitius mihi sit Dominus, ne faciam hoc. Num sanguinem hominum istorum, qui profecti sunt in animarum periculo, bibam?”. Noluit ergo bibere. Haec fecerunt tres robustissimi. (Liber II Samuelis 23, 17)

  • Dixitque Ioab regi: “Adaugeat Dominus Deus tuus ad populum, quantus nunc est, centuplum in conspectu domini mei regis! Sed quid sibi dominus meus rex vult in re huiuscemodi?”. (Liber II Samuelis 24, 3)

  • “Vade et loquere ad David: Haec dicit Dominus: Trium tibi datur optio; elige unum, quod volueris ex his, ut faciam tibi”. (Liber II Samuelis 24, 12)

  • Et elegit sibi David pestilentiam; et erant dies messis tritici. Immisitque Dominus pestilentiam in Israel de mane usque ad tempus constitutum, et mortui sunt ex populo a Dan usque Bersabee septuaginta milia virorum. (Liber II Samuelis 24, 15)

  • Cumque extendisset manum suam angelus super Ierusalem, ut disperderet eam, misertus est Dominus super afflictione et ait angelo percutienti populum: “Sufficit; nunc contine manum tuam!”. Erat autem angelus Domini iuxta aream Areuna Iebusaei. (Liber II Samuelis 24, 16)

  • Et ascendit David iuxta sermonem Gad, quem praeceperat ei Dominus. (Liber II Samuelis 24, 19)


"Devo fazer somente a vontade de Deus e, se lhe agrado, o restante não conta." São Padre Pio de Pietrelcina