Found 3318 Results for: Dominus
Et ait rex: “Quid mihi et vobis filii Sarviae? Si maledicit, et si Dominus praecepit ei, ut malediceret David, quis est qui audeat dicere: “Quare sic fecisti?””. (Liber II Samuelis 16, 10)
Fortasse respiciet Dominus afflictionem meam et reddet mihi bonum pro maledictione hac hodierna”. (Liber II Samuelis 16, 12)
Responditque Chusai ad Absalom: “Nequaquam; quia, quem elegit Dominus, et hic populus et omnis Israel, illius ero et cum eo manebo. (Liber II Samuelis 16, 18)
Dixitque Absalom et omnis vir Israel: “Melius consilium Chusai Arachitae consilio Achitophel”. Dominus enim statuerat dissipare consilium Achitophel utile, ut induceret Dominus super Absalom malum. (Liber II Samuelis 17, 14)
Achimaas autem filius Sadoc ait: “Curram et nuntiabo regi, quia iudicium fecerit ei Dominus de manu inimicorum eius”. (Liber II Samuelis 18, 19)
Clamans autem Achimaas dixit ad regem: “Pax!”. Et adorans regem pronus in terram ait: “Benedictus Dominus Deus tuus, qui conclusit homines, qui levaverunt manus suas contra dominum meum regem!”. (Liber II Samuelis 18, 28)
apparuit Aethiops et veniens ait: “Bonum apporto nuntium, domine mi rex; iudicavit enim pro te Dominus hodie salvans te de manu omnium, qui surrexerunt contra te”. (Liber II Samuelis 18, 31)
Responditque Meribbaal regi: “Etiam cuncta accipiat, postquam reversus est dominus meus rex pacifice in domum suam!”. (Liber II Samuelis 19, 31)
Facta est fames in diebus David tribus annis iugiter. Et consuluit David oraculum Domini, dixitque Dominus: “Super Saul et super domum eius est sanguis, quia occidit Gabaonitas”. (Liber II Samuelis 21, 1)
Locutus est autem David Domino verba carminis huius in die, qua liberavit eum Dominus de manu omnium inimicorum suorum et de manu Saul, (Liber II Samuelis 22, 1)
et ait: “Dominus petra mea et arx mea et salvator meus; (Liber II Samuelis 22, 2)
Intonuit de caelo Dominus, et Excelsus dedit vocem suam. (Liber II Samuelis 22, 14)