Talált 3318 Eredmények: Dominus
Praevenerunt me in die afflictionis meae, et factus est Dominus firmamentum meum; (Liber II Samuelis 22, 19)
Retribuit mihi Dominus secundum iustitiam meam et secundum munditiam manuum mearum reddit mihi, (Liber II Samuelis 22, 21)
Et retribuet mihi Dominus secundum iustitiam meam et secundum munditiam meam in conspectu oculorum suorum. (Liber II Samuelis 22, 25)
Vivit Dominus, et benedicta petra mea, et exaltetur Deus, petra salutis meae. (Liber II Samuelis 22, 47)
Cumque ascendissent viri Israel, ipse stetit et percussit Philisthaeos, donec deficeret manus eius et obrigesceret cum gladio; fecitque Dominus salutem magnam in die illa, et populus reversus est tantum ad spolia detrahenda. (Liber II Samuelis 23, 10)
stetit ille in medio agri et tuitus est eum percussitque Philisthaeos, et fecit Dominus salutem magnam. (Liber II Samuelis 23, 12)
dicens: “Propitius mihi sit Dominus, ne faciam hoc. Num sanguinem hominum istorum, qui profecti sunt in animarum periculo, bibam?”. Noluit ergo bibere. Haec fecerunt tres robustissimi. (Liber II Samuelis 23, 17)
Dixitque Ioab regi: “Adaugeat Dominus Deus tuus ad populum, quantus nunc est, centuplum in conspectu domini mei regis! Sed quid sibi dominus meus rex vult in re huiuscemodi?”. (Liber II Samuelis 24, 3)
“Vade et loquere ad David: Haec dicit Dominus: Trium tibi datur optio; elige unum, quod volueris ex his, ut faciam tibi”. (Liber II Samuelis 24, 12)
Et elegit sibi David pestilentiam; et erant dies messis tritici. Immisitque Dominus pestilentiam in Israel de mane usque ad tempus constitutum, et mortui sunt ex populo a Dan usque Bersabee septuaginta milia virorum. (Liber II Samuelis 24, 15)
Cumque extendisset manum suam angelus super Ierusalem, ut disperderet eam, misertus est Dominus super afflictione et ait angelo percutienti populum: “Sufficit; nunc contine manum tuam!”. Erat autem angelus Domini iuxta aream Areuna Iebusaei. (Liber II Samuelis 24, 16)
Et ascendit David iuxta sermonem Gad, quem praeceperat ei Dominus. (Liber II Samuelis 24, 19)