Gefunden 111 Ergebnisse für: Veniet
Dixistis enim: Percussimus fœdus cum morte, et cum inferno fecimus pactum: flagellum inundans cum transierit, non veniet super nos quia posuimus mendacium spem nostram, et mendacio protecti sumus. (Liber Isaiae 28, 15)
propterea erit vobis iniquitas hæc sicut interruptio cadens, et requisita in muro excelso, quoniam subito, dum non speratur, veniet contritio ejus. (Liber Isaiae 30, 13)
Post dies enim et annum, vos conturbabimini confidentes ; consummata est enim vindemia, collectio ultra non veniet. (Liber Isaiae 32, 10)
Dicite pusillanimis: Confortamini, et nolite timere: ecce Deus vester ultionem adducet retributionis ; Deus ipse veniet, et salvabit vos. (Liber Isaiae 35, 4)
ecce Dominus Deus in fortitudine veniet, et brachium ejus dominabitur: ecce merces ejus cum eo, et opus illius coram illo. (Liber Isaiae 40, 10)
Suscitavi ab aquilone, et veniet ab ortu solis: vocabit nomen meum, et adducet magistratus quasi lutum, et velut plastes conculcans humum. (Liber Isaiae 41, 25)
Veniet super te malum, et nescies ortum ejus ; et irruet super te calamitas quam non poteris expiare ; veniet super te repente miseria quam nescies. (Liber Isaiae 47, 11)
Cito veniet gradiens ad aperiendum ; et non interficiet usque ad internecionem, nec deficiet panis ejus. (Liber Isaiae 51, 14)
Ecce accola veniet qui non erat mecum, advena quondam tuus adjungetur tibi. (Liber Isaiae 54, 15)
Gloria Libani ad te veniet, abies, et buxus, et pinus simul ad ornandum locum sanctificationis meæ ; et locum pedum meorum glorificabo. (Liber Isaiae 60, 13)
Quia ecce Dominus in igne veniet, et quasi turbo quadrigæ ejus, reddere in indignatione furorem suum et increpationem suam in flamma ignis: (Liber Isaiae 66, 15)
Et erit mensis ex mense, et sabbatum ex sabbato: veniet omnis caro ut adoret coram facie mea, dicit Dominus. (Liber Isaiae 66, 23)