pronađen 111 Rezultati za: Veniet

  • Dixistis enim: Percussimus fœdus cum morte, et cum inferno fecimus pactum: flagellum inundans cum transierit, non veniet super nos quia posuimus mendacium spem nostram, et mendacio protecti sumus. (Liber Isaiae 28, 15)

  • propterea erit vobis iniquitas hæc sicut interruptio cadens, et requisita in muro excelso, quoniam subito, dum non speratur, veniet contritio ejus. (Liber Isaiae 30, 13)

  • Post dies enim et annum, vos conturbabimini confidentes ; consummata est enim vindemia, collectio ultra non veniet. (Liber Isaiae 32, 10)

  • Dicite pusillanimis: Confortamini, et nolite timere: ecce Deus vester ultionem adducet retributionis ; Deus ipse veniet, et salvabit vos. (Liber Isaiae 35, 4)

  • ecce Dominus Deus in fortitudine veniet, et brachium ejus dominabitur: ecce merces ejus cum eo, et opus illius coram illo. (Liber Isaiae 40, 10)

  • Suscitavi ab aquilone, et veniet ab ortu solis: vocabit nomen meum, et adducet magistratus quasi lutum, et velut plastes conculcans humum. (Liber Isaiae 41, 25)

  • Veniet super te malum, et nescies ortum ejus ; et irruet super te calamitas quam non poteris expiare ; veniet super te repente miseria quam nescies. (Liber Isaiae 47, 11)

  • Cito veniet gradiens ad aperiendum ; et non interficiet usque ad internecionem, nec deficiet panis ejus. (Liber Isaiae 51, 14)

  • Ecce accola veniet qui non erat mecum, advena quondam tuus adjungetur tibi. (Liber Isaiae 54, 15)

  • Gloria Libani ad te veniet, abies, et buxus, et pinus simul ad ornandum locum sanctificationis meæ ; et locum pedum meorum glorificabo. (Liber Isaiae 60, 13)

  • Quia ecce Dominus in igne veniet, et quasi turbo quadrigæ ejus, reddere in indignatione furorem suum et increpationem suam in flamma ignis: (Liber Isaiae 66, 15)

  • Et erit mensis ex mense, et sabbatum ex sabbato: veniet omnis caro ut adoret coram facie mea, dicit Dominus. (Liber Isaiae 66, 23)


“Peçamos a São José o dom da perseverança até o final”. São Padre Pio de Pietrelcina