Gefunden 12906 Ergebnisse für: Ut
Et factum est, in quarto die Holofernes fecit cœnam servis suis, et dixit ad Vagao eunuchum suum: Vade, et suade Hebræam illam ut sponte consentiat habitare mecum. (Liber Iudith 12, 10)
Fœdum est enim apud Assyrios, si femina irrideat virum agendo ut immunis ab eo transeat. (Liber Iudith 12, 11)
Tunc introivit Vagao ad Judith, et dixit: Non vereatur bona puella introire ad dominum meum, ut honorificetur ante faciem ejus, ut manducet cum eo, et bibat vinum in jucunditate. (Liber Iudith 12, 12)
Cui Judith respondit: Quæ ego sum, ut contradicam domino meo? (Liber Iudith 12, 13)
omne quod erit ante oculos ejus bonum et optimum, faciam. Quidquid autem illi placuerit, hoc mihi erit optimum omnibus diebus vitæ meæ. (Liber Iudith 12, 14)
Cor autem Holofernes concussum est: erat enim ardens in concupiscentia ejus. (Liber Iudith 12, 16)
Ut autem sero factum est, festinaverunt servi illius ad hospitia sua, et conclusit Vagao ostia cubiculi, et abiit. (Liber Iudith 13, 1)
Erant autem omnes fatigati a vino, (Liber Iudith 13, 2)
Dixitque Judith puellæ suæ ut staret foris ante cubiculum, et observaret. (Liber Iudith 13, 5)
dicens: Confirma me, Domine Deus Israël, et respice in hac hora ad opera manuum mearum, ut, sicut promisisti, Jerusalem civitatem tuam erigas: et hoc quod credens per te posse fieri cogitavi, perficiam. (Liber Iudith 13, 7)
Et cum hæc dixisset, accessit ad columnam quæ erat ad caput lectuli ejus, et pugionem ejus, qui in ea ligatus pendebat, exsolvit. (Liber Iudith 13, 8)
Et percussit bis in cervicem ejus, et abscidit caput ejus, et abstulit conopeum ejus a columnis, et evolvit corpus ejus truncum. (Liber Iudith 13, 10)